Latin
Cap. LXXV
Ficino, Opera omnia 1479
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXV. Ostri praeterea, &c. Quàm necessarius est usus alimentorum, tàm optimus est rectus sermonis usus. Vt caput carnosum foret oportebat materiam seminalem, ex qua caput &cerebrum gene randum erat esse crassum. Vnde crassus quoque spiritus euasisset, praeterea textura capitis obtu sa uaporum exhalationem cohibens caliginosum spiritum reddisset: Quod in genitura ex uniuersa carne quomodolibet seminali fuit aridius coactum est, in capitis autem ita tutius sine pondere munituram: Humor autem per iuncturas ceruici proximas scaturiens, cutem hanc dilatauit. Iuncturae uerò subiunctae capiti uariae sunt, ut caput, &maxillae uarijs uerti motibus possent: Et ubi motus futuri erant magis oppositi plures factę sunt: Vbi minus pauciores. Musculi sanè diuersi in capite, facie, cer uice, collo, sicut &in reliquo corpore sunt diuersi uidelicet oppositisque motibus seruituri. De cute capitis, &capillis. Cap. LXXVI. TAnc omnem, &c.) Deus commodè usus natura caloris nostri superiora petentis, ac facilè penetrantis passim perforauit capitis cutem, atque per foramina eduxit humorem, quem secum calor extulit: subtilior quidem humor euanuit, crassior uerò resedit. Aëris frigore coactus est in capillum duoriorem cute propter frigus externum, capillum inquam tàm latum, quàm foramen, tàm longum, quàm impetus extendi leue capitis tegmen. Neque opus fuit ad capillum durum efficiendum humorem in cerebro praecedere densiorem sensibus prorsus ineptum, cum externo frigore satis concreti sint capilli. Causae dispositionis membrorum, &transformatio. Cap. LXXVII. Auerò, &c.] Membrorum dispositio talis efficitur, qualem ad exemplarideale finis optimi gratia fore Deus instituit, huiusque est causa principalis: Cossditio uerò materiae materialis agentis Dad effectum eiusmodi conferens causa quaedam ministra, &accessoria iudicatur. Quoniam uerò praeuidit Deus inter uiros fore alios muliebres, alios quasi brutos, membra quaedam molliora duriora dedit, futura uidelicet ad illud uel ad hoc ministerium aptiora. Si quis expositionem aliam derideret meminerit Platonem frequenter esse poëtam. De alimonia &plantis. Cap. Lxxviii. Voniam uerò, &c. ]Calor cordis spiritusque feruens in quibus proximè corporis uita consistit corpus liquefacerent celeriter, atque dissoluerent, nisi facta fuissent membra quaedam ad humo rem extrinsecus hauriendum. Fructus uerò plantarum ad eiusmodi alimoniam est institutus Plantae uitam habent, ac stupidum quendam sensum, passiones quidem quodammodo suas percipientem, qualitates uerò sensibilium minimè iudicantem. Habent quinetiam concupiscentiam eiusmodi naturalem, per quam ad humorem sagaciter caloremque trahuntur. De uenis &neruis maximè