# Opera omnia 1479-2

Ficino, Opera omnia, Cap. LXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1479-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1479-2

Cap. LXXIX. Vm haec omnia, &c.] Duae sub ceruice latiores apparent uenae mediam habentes spinam genitalemque medullam? Quae hinc deriuatae omnia rigant. Venae quoque & hae, & aliae undique compraehendunt capur, inuicem obuiantes. Sed quae in dextra capitis parte, patent inde etiam ad sinistras totius corporis partes extenduntur. Quae uerò in sinistra ad dexteras etiam deriuantur, sic enim capitis ad uniuersum arctior fit connexio, uisque sentiendi uigens in capite ex utraque parte capitis ad corpus to tum facile se diffundit. Nerui uerò non simili oppositione implicationeque descendunt. De spiritu calore, motu, digestione, uenis, arterijs. Cap. LXXX. Vaecunque ex minutioribus, &c.] Calor naturalis fomitem habet in corde, ibidem spiritus, id est, sanguineus quidam uapor, ab ipso calore ex subtilissimo sanguine procreatus uterque mira cum efficacia, tum etiam tenuitate corpus totum penetrat. Spiritus quia & uitalis est & motu cordis dilatante contrahenteque creatus, ideo perpetuo quodam motu reuoluitur, perque meatus omnes prosilit atque resilit, suoque motu calorem semper excitat, secumque per omnia transfert. Coquit in stomacho nutrimentum, extenuat, digerit, traducit ad iecur. Vbi coquit rursus in sanguinem. De inde sanguinem concoquit in uenis, coctum transmittit ad membra ibique nutrit, singula digerendo. Transit uerò spiritus cum calore per arterias atque uenas in totum. Venas implet sanguine crassiore, arterias subtiliore. Vtrobique spiritus est in sanguine: in uenis sanguinis quidem plurimum, spiritus uerò minimum. Et is quidem spiritus naturalis. In arterijs sanguis est exiguus, spiritus autem plurimus. Et is quidem uitalis atque animalis. Venae arteriaeque cunctae contextae sunt inuicem, quasi rorundum rectè, uel trica. Textura quidem una in qua plurimae sunt arteriae ab ore ad pectus extenditur: Cuius extrema duo in angustum reducta suspenduntur ad nares. Textura uerò in qua uenae sunt plurimae ab ore traiecta est in uterum, & in omnia corporis nostri concaua: Textura per totum corpus extensa plurimum quidem habet aërium atque humidum. In quo uitalem calorem tenet inclusum. Per eiusmodi quasi aquaeductus profluit iugiter feruens spiritus atque refluit eiusmodi cordis motu perpetuo reuolutus. Quod apparet in pulsibus, secumque sanguinem perfertr atque nuirimentum De officio pulmonum, expirationisque & respirationis. LXXXI Cap. CEd uideamus, &c. JPulmones motu suo & efflant fumum feruentiorem, & hauriunt aërem frigi Idiorem, ad intestinum incendium refrigerandum. Emissus ex ore halitus expellit externum sibi GGg proximum aërem, & trahit secum deinceps aërem intimum. Ergo ne pectus fortè sit uacuum aer ex ternus se nobis quoslibet meatus insinuat, & quoniam aër uicissim uel expellitur è corpore, uel quomodolibet euolat, compellimur iterum per os, & nares aërem respirando recipere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
