# Opera omnia 1480

Ficino, Opera omnia, Cap. LXXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1480

Cap. LXXXII. De exspiratione & respiratione. Mne uniuersi, &c.Duo nobis perpetuo fiunt circuli spiritales: Vniuersalis, atque particularis. Aër enim feruens unà cum sanguine uenis inclusus, locum expetit ampliorem. Itaque eogna tum sibi petens aërium elementum simulque uersus. Sphaeram ignis sibi conformem uergens, foras semper per totum corpus exhalat, ne igitur corpus ita uacuum relinquatur circumfusus aër uicissim undique nobis illabitur, statimque calefactus intus rursus exteriora petit. Externus uicissim frigi dus intima repetit. Particularem uerò circulum uicissitudine quadam simili facit anhelitus, expirans quidem calidum, frigidum uerò respirans. Natura interim prouidenter ubique uanum declinante. Cap. LXXXIII. Quales naturae motus, ne contingat uacuum. Vin etiam causae, &c. ]In cucurbitulis ignitis aër rapidissimè fugit. Ne igitur uacuum inde contingat aër nobis intimus aduentat in cucurbitulam humoremque rapit secum: atque cutem. ESiorificium fistulae alterum quidem in aquam dimiseris, alterum uerò labijs comprehenderis, quatenus aërem hauries è fistula, eatenus suges & aquam, deinceps uidelicet, ne interim contingat uacuum, consequentem: Simili quodammodo ratione lac fugunt infantes. Postquam proiecisti lapillum non solum propellit hunc tua uis illata, sed etiam aër deinceps repentè subsequens, ne fortè locus unde discedit lapillus, uacuus relinquatur. Similiter postquam semel cantando uocalem aërem protulisti, quatenus ille propellit anteriorem, eatenus posterior illum repentè subsequitur ad uacuum declinandum. Si geminas uno spiritu, fistulas inflas angustam simul. & alteram duplo latiorem, per illam motus uelox acutè sonans editur, per hanc tardus sonans grauiter. Velox ille motus per aërem tempore locoque praecedet tardum. Itaque nisi tardus assequatur apprehendatque uelocem, uacuum erit inter hos spaciolum. Natura igitur, ne id contingat, partim quidem retardat uelocem, partim uero tardum accelerat: ubi uidelicet contingere se mutuo possunt, ibique quasi motus conficitur ex ambobus, similiterque ex acuta praecedente grausque sequente uoce concentus unus, utraque uidelices in suis extremis similiter ferme sonante. Quae mirabilia fiant contra uacuum: Idem de digestione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
