# Opera omnia 1481-3

Ficino, Opera omnia, Cap. LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-3

Cap. LXXXVIII. OVando uidelicet, &c.] Aluenis ad neruos passim adnexae sunt fibrę. Per quas à uenis effluit san Aguis subtilis simul & tenax ad neruos instaurandos. Quod autem in sanguine hoc mollius superfluit, exundat mox cogendum in carnes. Quod rursus neruis, & carni superest glutinosius simul, & pingue efficit cartilaginem. Quando iterum hic superest glutinosum simul, & aridum, nutrit ossa Quod denique cunctis inest, quasi oleum subtilissimum, atque lenissimum semini primo simillimum, triangulare, id est. elementale uocatur. Atque per angustissimos ossium poros illabitur, intusque cogitur in medullam. Quae duritiem ossium lenit, quandoque genitale semen instaurat nonnunquam membra principalia recreat, siue per ossa media profluat, siue per foramina ostium rursus extillet. Quomodo generentur humores mali. Cup. LXXXIX. AAla uerò, &c Naturalis motus est, quando ex uenis scaturiens humor concrescit in carnem, Contra natura uerò, quando caro uicissim relabitur in humorem, uenis influit iam liquefacta suaque putredine spiritum sanguinemque inficiens generat, uel amaram bilem, uel pituitum acidam, aut salsam, uel ex bile crocea bilem atram. Humorem malorum generatio. Cap. Xc. POrtio namque. &c] Caro uetus, id est ipsa in membris consummata caro nonnunquam extraneo quo uis calore liquefacta in uenas iterato regurgitat iam, & nigra propter aestum & amara propter hunc, & tabem neque potest iterum in uenis digeri, sed pars eius altera ex amara fit austera resolutis, uidelicet iam acutis partibus ad amaritudinem conferentibus, eiusmodi est atra bilis in uenis contra naturam, pars altera non resolutionem patitur, sed quandam sanguinis mixtionem. Itaque cum amaritudine fit quodammodo rubea, sed felleo calore simul obscura, eiusmodi est crassa bilis. Quando uerò caro noua, id est, portio quaedam digestionis, quarto designata carni, fortè mox gene randae propter calorem, quamuis extraneum liquefacta, redundat in uenas flaua bilis euadit, si rursus exaestuet, euadit uel atra, uel uiridis. Quam uariè humores generentur mali. cap. xci. ARuor praeterea, &c. Si pars subtilis sanguinis putrefacta delabitur, neque sapor est, neque morSbus asper, si crassa pars sanguinis, quae naturalis dicitur atra bilis putrefactione liquescit asperior est, accidamque pituitam generat, si incalescit salsam, nonnunquam caro tenerior, id est por tio sanguinis ad generandam, quidem carnem necessaria, humidior tamen, quàm caro instauranda requirat, putrefit in uenis tepido quodam calore humiditatem plurimam agitante, & uento ampullisque replente: unde alba, uiscosa, dulcis, pituita nascitur, subtilis pituita quotidie nascens, neque dum permixta sanguini per sudorem extillat & lachrymas, salsi uerò non nihil habet, uel amari, facilem nan que ob tenuitatem patitur à calore,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
