# Opera omnia 1482-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1482-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1482-3

quas putridas nominamus, non sequentes hecticam, sed potius praecedentes. Si febris fit excessu ignis, id est, acutissimę bilis, uel sanguinis in calescentis ad ipsum bilis acumen, continua est, eum denique quasi tenorem seruat, si excessu aëris, id est sanguinis paulò crassioris, affligit quoque continuè, sed quandoque remissius, ideoque discreta uidetur. Si aqua superante febris accidit aut haec crassa pituita est, & quoridie premit quamuis sex, quasi horis tepescere uideatur, aut pituita tenuissima, quae ualde cum bile miscetur, nec bilem euolare permittit, sed detinet, atque putrefacit, putrefacit, hinc tertiana febris euadit uaria quidem pro uarietate mixturae. Quam uerò ex pura bile tertianam caeteri putant. Plato ad speciem primam refert, bilem existimans, si pura fuerit ignis instar summopere continueque feruere. Febris denique ex atra bile tardius inuadens, die quarto reuertitur. Quarto uidelicet elementorum gradu posita, sicut tertio redit febris in aqua, quasi tertio elemento rum gradu locata. Ignis in mundo mouetur assiduè, flamma in aëre rariora resurgunt. Aquae inuntiones redeunt insuper tardiores. Motus uerò terrae tardissimi reuertuntur. Similiter se habent febres elementa sequentes De Morbis animi atque deliramentis, medulla, semine. XCVIII. Cap. Nimae uerò, &c.] Morbus animi duplex. Ignorantia scilicet & insania: insania quoque duplex. Altera quidem occulta, scilicet affectio quaedam corporis atque spiritus procliuior ad insaniam,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
