# Opera omnia 1483

Ficino, Opera omnia, Cap. XCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1483

Cid est, ad perturbationem aliquam effrenatam. Altera manifesta, quam uel acriores perturbationes inducunt, uel uapores atrae bilis inferunt. Quae quidem atra bilis, uel sanguinis, uel bilis, uel salsae pituitae combustione contingit in habitum prauitatis, non tàm primae uoluntatis electione, quàm procliuitate naturae prauaque educatione, atque consuetudine, & ignonrantia labimur. Poterat ta men ab initio procliuitas amputari, & potest quodammodo habitus temperari. Antiquum secretum est: in ossium fistulis, quasi munitissimo quodam receptaculo thesaurum uitę seruari, id est, medullam quae partim constat ex primo semine, quasi fermento, partim ex purissima quotidianorum alimentorum parte, quae sit semini primo simillima, hinc & gutta quaedam stillat. ad fermentum seminis te sticulos petituri. Et quando nutrimenta longè desunt, hinc ros quidam exsudat, ad membra principalia recreanda. Communiter autem genitale semen ex quarta digestione superfluum, quasi medul la quaedam membris omnibus est infusum, iniquitas complexionis, & humoris atque uaporis lędere potest, uel uirturem spiritumque animalem ingenio seruientem, uel uitalem cordis animositati conuenientem, uel naturalem iecoris naturali concupiscentiae obsequentem. In primo quidem deliramenta, uel obliuionem, uel hebetudinem procreat. In secundo ferocitatem, uel timiditatem, in tertio affectionem, uel morosam difficilemque & tristem, uel dissolutam, atque mollem. Quomodo ingenij, & corporis robur contemperandum sit ad uitam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
