# Opera omnia 1488.1-4

Ficino, Opera omnia, 1488.1 to 1488.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1488.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1488.1

In Dialogum primum de Legibus, uel Legum latione, ad Laurentium Medicen. Epitome Ecum apud priscos penè idem, magnanime Laurenti, tria potissimum habuit sapientiae lumina, Pythagoram, Socratem, & Platonem. Compertum autem habemus sapientiam quidem Pythagorae magis in contemplando, Socratis uerò in agendo magis, Platonicis denique in contemplando pariter atque agendo consistere. Praeterea disciplinam, tàm Pythagorae contemplatiua, quàm Socra tis moralem, à communi hominum consuetudine uideri remotiorem. Platonis uerò do ctrinam speculatiuam pariter, & moralem ubique ita diuinum cum humano contempe rare, ut & communi hominum consuetudini facilè possit accommodari, & simul homines ad diuina aeternaque conuertere. Neque uerò putandum est propterea Platonem à Pythagora, & Socrate, quos quasi numina colit, esse diuersum, sed mixtum potius, atque utriusque ingenij quasi quendam, ut ita loquar, diuini ad humanum moderatorem: ut quodammodo dici possit, in illis quidem ingenium duntaxat diuinum fuisse, in Aristotele uerò & caeteris post Platonem philosophis humanum tantum, sed in Platone diuinum pariter & humanum. Quorsum haec? Vt meminerimus praesentum legum dispositionem, quoniam ab ipso Platone, non per Pythagoricam personam, uel Socratem, ut solent caetera, imò ue rò per propriam Platonis ipsius personam nobis traditur, non iniuria uitam quandam inter diuina & humana mediam obtinere, neque nos per abdita, & inuia quaedam trahere, neque ta men ad interiora deducere. Quamobrem decem illi de Rep. libri Pythagorici magis sint atque Socratici: praesentes uerò leges magis Platonicę iudicentur. Illa resp. uouentis fue rit, & optandis, dispositio praesens sit eligentis, ut qui in arduum illud ascendere nequeunt. Ad hos saltem clementiores colles non dedignentur accedere. Considera quanta diligentia humanae saluti noster Plato prospiciat, qui non solum per ardua uult uideri ho minibus admirandus, uerumetiam per decliuia quaedam facilis, & propitius esse omnibus atque salutaris. Hic ergo non coget homines si uoluerint inter se facere cuncta commu nia, permittet ut fieri solet, propria singulos possidere. Neque tamen cautissimus auriga noster omnino laxabit habenas. Nam praetersummam aliarum diligentiam legum, pruden tissime sanciet, ne cui liceat ultra certum, & illum quidem mediocrem terminum census amplificare, ne alijs quidem copia, nimia, alijs obsit inopia, neue cogantur, id quod miserabile esse putat, multi inter patriae suae ulnas esse mendici.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
