# Opera omnia 1489.4-6

Ficino, Opera omnia, 1489.4 to 1489.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1489.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1489.4

Propterea exordium Plato legum, adeo iustis felicibusque inchoat auspicijs, Deum non abs re terstatim in principio nominans. Tres enim hi disputant fundatores legum, singulique diuino indigent patrocinio. Tres quoque imitantur auctores legum, Minoem, & Lycurgum, atque Solonem. Qui & leges in tria numina retulerunt, louem, Apol linem, & Mineruam. Neque id quidem iniuria. Sol enim planetarum dominus potentiam, lupiter clementiam, Minerua sapientiam continet. Quae quidem tria totam legis naturam perfectionemque complectuntur. Quid enim aliud esse dicimus legem, praeter rationalem quandam regulam, certo quodam ordine ad bonum subditos perducentem? ut autem ratio, & regula, & ordo insit, necessaria omninò sapientia est. Praeterea ut perducat ad finem, atque seruetur, in primis potentia effluit, denique ut ad bonum, id est, ad cuiusque commodum, & commodè benigneque conducat, magnoperè clementia prouidet. Tria itaque apud priscos numina diuinam referentia trinitatem, legibus necessario consulunt. Atque idcirco tres similes dotes in principe ad ferendas leges necessariae iudicantur. At quoniam perfectas inuicem has oportet concurrere ad perfectas leges constituendas, id uerò humana facultas praestare non potest, nimirùm ad legum exactissimam sanctionem diuino est opus auxilio. Quod autem nouenarium annorum numerum Plato & in Minoe, & hic saepè repetit, quasi necessarium ad leges ab ipso loue discendas, hominibusque tradendas, fortè significat nouem angelicarum mentium ordines, per quos uelut interpretes ipsa legis sanciendae ratio ad homines usque transfertur. Omnes uerò hos ordines legum interpretes sub uno Mercurij nomi ne significat in Protagora. Neque uerò te lateat nouenario hoc in angelis numero non Christianos solum uti, sed & Platonicos, praecipuè Proclum atque Syrianum, quod in Theologia satis ostendimus. Quid uerò?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
