# Opera omnia 149.1-4

Ficino, Opera omnia, 149.1 to 149.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/149.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/149.1

Verùm autem & bonum saltem tàm late patent, quam ipsum quod ens uocatur. Operatio uerò ab obiecto trahit speciem, ergo operatio talis omnibus rerum omnium speciebus induitur. Sed num differt operatio à uirtute & uirtus ab essentia atque esse? Certe. Primò enim, quia actus potentiae semper opponitur, operatio quae est actus, à uirtute discrepat & essentia, quae potentiae quaedam sunt, & uirtus ab esse, quod est actus, & ab essentia, quia potentiae per suos actus distinguun tur, cum propria potentia proprium respiciat actum. Essentiae actus est esse, uirtutis actus est operatio. Igitur tanto inter se distant essentia atque uirtus, quantò esse distat & operatio. Quorsum haec tam multa? ut intelligas operationem cuiuslibet creaturae uirtunti hae rere, uirtutum & esse essentiae, ac nullam creaturam per substantiam proximè operari, sed per uirtutem operatricem, quae est qualitas siue accidens, cum à substantia undique distinguatur. Quotiens ergo aliquid operatur, qualitates quasdam proximè generat, & esse dat quale habet ipsa, id est, inhaerens alteri semper. Talia uerò praecedente indigent fundamento. Quae fundamento indigent, ex nihilo non creantur. Ergo nulla creatura creat aliquid, nec iniuria. Operatio enim eius & uirtus quia haerent alteri, & quicquid hęret, non restat liberum atque integrum, sed pro facultate suscipientis accipitur, subiecti sui limitibus finiuntur. Creatio uerò operatricem uirtutem exigit infinitam. Itaque anima à solo creatur Deo. Sed forsitan putabit quispiam animam ita à Deo fieri, ut per angelum tanquam medium efficiatur, atque Deus in ea creatione sit opifex, angelus instrumentum. Quae quidem opinio ideo uidetur absurda, quoniam instrumentum hanc habet naturam, ut ipsum ab alio motum moueat aliud, afficiat subiectum aliquod, formamque prin cipalis agentis traducat subiectum per temporis interuallum. Creatio autem neque subiectum exigit, neque fit motu uel tempore. Rursus, si creationis opus uirtutem requirit immensam, quia absurdius, quam ad id exequendum, uirtutem ipsam quae in Deo immensa est, prius in angelo, cuius natura terminata est, terminari, deinde opus illud quod ad immensam uirtutem spectat, peragere?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
