Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 149.9
Unproofread scanNot analysed yet
Irrationalis autem cum inde perrationalem proficiscatur, secundum se aliquando uiuens. Quod enim ab idea sola creatur actione, actione fit penitus stabili, stabilemque inde habet essentiam. Quod au tem ab idea per animam quasi mediam nascitur, quoniam actione mutabili gignitur, mo bilem secundum se inde naturam ducere cogitur. Secundum se inquam, quia uitam ab anima aethereo impressam uehiculo tanquam speculo sempiterno, existimant semper im primentem animam comitari. Impressam uerò uitam composito corpori &caduco, non semper.