Latin
1491.4 to 1491.7
Ficino, Opera omnia 1491.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò animal unum ex rebus tàm diuersis dixerat esse compositum, haud ab re subiungit, hominem inter animalia miraculum esse diuinum, Mercurium imitans dicentem, miraculum ingens hominem esse. Animalium tria sunt genera. Aut enim tam ex corpore, quàm ex animo immortalia sunt, aut ex utróque mortalia, aut ex animo quidem immortalia, ex corpore uerò caduca. In primo quidem genere coelestia, &aetherea, &aërea sunt, siue dij, siue daemo nes nominentur. In ultimo uerò sunt bruta. Sed in medio homines, daemonesque aquei atque terreni. Cùm enim horum quoque daemonum corpora sicut humana ex conrarijs componantur, dissolui quandoque possunt, perturbationesque aliquas afferunt. Sed caeteris iam omissis cur nam homo miraculum? Quia &cum diuinis sit, mirum est eum à mortalibus infici, &cum sit mortalis, mirum quoque affici ad diuina. Sed cur diuinum miraculum appellatur? Quoniam ita est diuina prouidentia institutum: &ut Timaeus docet, à Deo quidem opifice mundi rationis animae substantiam ipsam accepimus, a dijs autem caeteris naturam quandam uitalem ratione inferiorem, à daemonibus deni que corpora. Quod autem addit, hominem à dijs fuisse, uel ludo, uel studio quodam effectum, sic intellige: ludo quidem factum esse, si anima semper à coelestibus ad terrena, atque uicissim quasi ludendo transmigrans nunquam immutabili apud Deum sede quiescat: factum uero studio, si modo penes effectores deos, effectorem Deum animus quandoque sit immutabiliter permansurus. Vtram uerò disiunctionis huius partem eligere debeamus, affirmare hic Plato non audet. Probabile tamen habet, ut hic alibique significat, hominem studio quodam potius, quàm ludo fuisse diuinitus constitutum. Siquis autem ambiguum hunc Platonis textum legere ita uelit, ut significet uel hominem esse à diuinis animalibus constitutum, ab astris intelligat: uel esse ex animalibus multis com positum, intelligat partes affectusque animę nominari à Platone poëticèm animalia. Quod quidem apparet in nono de Republica, &in principio Phaedri. Sed ista tu uideris. Descendit post haec ad quaedam, quae &si leuiora uidentur, ad perfectam tamen disciplinae traditionem morumque probationem necessaria sunt, qualia sunt studia Musicae, consue tudinesque persimiles.