Latin
1492.5 to 1492.7
Ficino, Opera omnia 1492.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
res assuetudinem, per quam ab initio usque ad extremum uitae homines oderint, quę odisse oportet, &ament quae amanda sunt, quam diu sub alterius regitur ratione, nominat disciplinam. Deinde uerò, cum rationi propriae iam expergefactae consentit, nomine uirtutis appellat. Eiusmodi uerò uitae moralis fundamentum maximi esse momenti, uel Aristoteles ipse in Ethicis magnopere comprobat. Cùm uerò inquieta sit puerorum natura, oblectamentorumque per omnia cupida, &idcirco saeueram non su scipiat disciplinam, meritò sub honesta musicae illius communissimae uoluptate uirtutis uestigia praeferente, iubet pueros educari: imò uerò &seniores interdum, quibus ad laboriosae uitae solamen oblectamenta quaedam honesta sunt adhibenda. Hanc utique ob causam inquit deos laboriosam uitam hominum miseratos, haud ab re in laborum remissionem solennia illius sacra festaque instituisse. Musas quinetiam, &Apollinem, &Bac chum ad hęc concelebranda duces adhibuisse, qui morum lasciuiam emendarent, &na turam auidam motionis per Musicam motionum rationem moderarentur, honesteque delectarent. Haec autem uerba non solum Musicę usum laudant diuinitus commenda tumque atque concessum, uerumetiam allegoricè docent hominem multis de causis brutis fore miseriorem, nisi diuina prouidentia atque cognatione diuinum cultum religionemque susceperit. In qua quidem Musae diuinam significant ueritatis inuentionem, religiosis à Deo concessam: Apollo autem inuentionis eius gratam expressionem, atque uaticinsum.