Latin
1493
Ficino, Opera omnia 1493
Unproofread scanNot analysed yet
retinere ne pereat, quam recipere pereuntem, idcircò pręcipuum utriusque, tam cl uilis, quam medici institutum est, seruare siue corporis, siue animi sanitatem: sequens uero utriusque consilium esse uidetur optimum, siue corpori, siue animo habitum, si quando amissus fuerit, restituere. Quamobrem &apud Platonem, &apud ueritatem scriptores illi legum contemnendi censentur, qui subito, qua censura scelera perpetrata sint punienda, decernunt: Qua uerò ratione homines ita oriantur, nutriantur, erudiantur, ut scelera perpetrare nolint, non prouident.