# Opera omnia 1493

Ficino, Opera omnia, 1493. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1493

retinere ne pereat, quam recipere pereuntem, idcircò pręcipuum utriusque, tam cl uilis, quam medici institutum est, seruare siue corporis, siue animi sanitatem: sequens uero utriusque consilium esse uidetur optimum, siue corpori, siue animo habitum, si quando amissus fuerit, restituere. Quamobrem & apud Platonem, & apud ueritatem scriptores illi legum contemnendi censentur, qui subito, qua censura scelera perpetrata sint punienda, decernunt: Qua uerò ratione homines ita oriantur, nutriantur, erudiantur, ut scelera perpetrare nolint, non prouident.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
