# Opera omnia 1494.1-4

Ficino, Opera omnia, 1494.1 to 1494.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1494.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1494.1

Nemo igitur admiretur Platonem nostrum HHh firmissimae sanitatis animi studiosum, tam in libris legum, quam Republica, diu permulta, quae uidentur leuis, & ad educandos pueros adolescentesque pertinent, accuratius diuer sari. Si enim decet diligentissimum animorum medicum facere, eosque statim natos ita com ponere, ut uel quasi unà cum firma sanitate geniti uideantur, uel saltem aetate adolescem te, sanitas animi pariter coalescat. Hinc itaque praecedens illi libri Legum primi secundique diligentia in omni musicę ludique genere, atque conuiuijs. Dum enim de auctoris legum of ficio disputat, praecipuum eius, id est, circa pueros & adolescentes, studium ante omnia iudicat declarandum. Vbi meminisse te uolo, quanta cautione ad potum uini iudicauerit accedendum, ut non liceat quotidie bibere, neque cuilibet, neque ad cuiusque libidinem, sed in solennibus duntaxat conuiuijs, & tunc quidem uiris, & moderate: rarò uerò me rum, sub arbitro tamen & iudice. Alioqui memineris, & quantum probet, ut non liceat in castris militibus gustare uinum, neque in ciuitate seruis, neque magistratibus, atque gubernatoribus & iudicibus ipso iudicij tempore, neque uiris mox de rebus magnis deliberaturis: postremò neque uiro, uel mulieri ea hora, qua liberis operam dare constituunt. Haec operaeprecium fuerit diligenter commemorasse. Pergamus iam ad proprium libri tertij argumentum. Cùm igitur lex ipsa ciuilitatis, id est, disciplinae ciuilis forma sit, ciuilitas au tem forma sit ciuitatis, haud abs re delegibus tractaturus multa de ciuitatis ciuilitatisque initio disputat. Ambigit autem utrum genus humanum fuerit ab aeterno, necne, similiterque de mundo. Et quòd alicubi tempus nominat infinitum, haudquaquam sine principio propriè atque fine significat, sed nostris potius computationibus infinitum: ideoque di cit saepe tempus inextimabile potius, quam immensum. Atqui & in sexto similiter ambigens sententiam ita difiungit, Hominum generatio aut nunquam incepit, aut inextimabili ante nos temporis longitudine coepit. Inextimabile uero forsan dicit, si quis non solum annos solares, sed etiam lunares, & dies, & horas numerare contenderit. Satis autem Chri stiano fuerit, Philosophum mundi aeternitatem non affirmasse. Sed quid nam de mille annorum millibus his Mosaici dicent? Fortè Platonem Aegyptiorum more breuiuscu los annos computauisse. At uerò & de his, & de mundi illuuionibus opportunius agitur in Timaeo. Iam uerò ad ipsam materiam legum, id est, ciuitatem ciuilitatemque reuertamur. Quatuor ciuilitatis figurae praecipuè numerantur. Prima quidem statim post generis humani calamitatem in superstite quodam eius semine seruato, uel altissimorum montium beneficio, uel diuina potius prouidentia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
