# Opera omnia 1494.5-8

Ficino, Opera omnia, 1494.5 to 1494.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1494.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1494.5

Tunc enim prohabile est filios nepotesque patrisfamiliâs imperio paruisse Quod quidem imperium sola constat lege naturae. Secunda figura inter familias plures iam inter se, uel oppido, uel uallo quodam simili congegatas: congregatas, inquam, tum indigentia mutua, tum metu ferarum. Sed ab ipso coetus huius exordio uerisimile est tot gubernandi formas, quo & domicilia extitisse, opinionibus inter se moribusque longe diuersas. Ob quam diuersitatem mutuis subortis iniurijs, coacti sunt communes quosdam arbitros & iudices rectoresque constituere. Vn de tertia iam orta est ciuilis disciplinae figura, à praecedente uidelicet iniustitia ducens ori ginem. Probab. le uerò est, eiusmodi rectores urbis, communes praescripsisse ciuitati leges, postquam honestissimas quasque domiciliorum leges considerauerunt, per easque rei familiaris disciplinam ad disciplinam reipub. transtulerunt. Quarta denique figura est in quodam gentium regno: ubi plures inter se uibes in eandem uoluntatem communemque legem ita conueniunt, quemadmodum in uibem unam familię plures. Prima quidem figu ra extra urbem est per leges singulas, natura, ratione, uoluntate consistens. Secunda uerò iam in urbe, sed per singulas adhuc domiciliorum leges, indigentia quadam metuque con gregata. Tertia in ciuitate perleges iam communes, occasione iniustitiae, iustitiam colens. Quarta ex pluribus ciuitatibus per eandem uoluntatem legemque similem congregatur. Inter haec admonentur poetae ad canenda diuina: Vbi dicitur poetarum genus diuinum esse, agique deo. Admonentur quoque autores legum, ut neque arduas, neque uiolentas ferant leges, sed leues, quoad fieri potest, atque suaues. Praeterea exemplo quodam historico, principale prosequitur disputationis huius consilium, de praecipua condendarum legum, & optima ratione. Quae quidem hinc maximè sumit exordium, si autor in his ferendis uniuersam quidem ciuium uirtutem spectet, maximè uerò maximam omnium, atque ducem. Nemo uero dubitat uirtutes alias à prudentia tanquam inferiora membra à capite duci. Hanc utique tam necessariam nobis esse, quàm nobilem ex eo confirmat, quòd omnes commu ni uoto id optant in primis, ut humana omnia pro sui desiderio succedant, atque gerantur: eumque, cui ad uotum cuncta succedunt, beatissimum fore omnium arbitrantr.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
