# Opera omnia 1495.1-4

Ficino, Opera omnia, 1495.1 to 1495.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.1

Plato uerò contrà infert, miserrimum fore illum, cuius cupiditates quotidie sequantur euentus, nisi tanta sit prudentia praeditus, tantaque per prudentiam animum moderatione regat, ut uera discernat bona, & quae ratione secreuit, neglectis alijs appetat. In his admonet non esse optandum, uel orandum, ut omnia cupiditatem nostram sequantur, imò ut cupiditas rationem. Tangit & congruam filij ad patrem, patris ad Deum comparationem. Cupit certè & precatur sibi puer euenire, quam plurima quasi bona, quae patet interea ne accidant, deprecatur tanquam mala. Similiter uana & noxia uota hominum coelestis pater quotidie detestatur. Neque refugium ad euitanda fallacia uota ullum nobis est, excepta prudentia. Huic ergo per ciuium animos propagandae legifer in primis incumbet, publicae studens foelicitati. Tanta enim prudentiae perfectio est, ut & optanda doceat exoptare, atque comparare, & comparatis ea potissimùm uti ratione, qua prosint. In his autem foelicitas ciuitatis tota consistit. Quemadmodum uerò ciuitatem seruat prudentia, ita destruit imprudentia, quam nominat ignorantiam: non ignorantiam, inquam, uel literarum proprie, uel artis cuiusdam, uel externorum quorundam à nobis alienorum, sed ignorantiam bo ni, ut alibi saepe dicit, & hic significat. Sed addit eam esse & priuatim, & publicè perni ciosissimam ignorantiam, per quam quis nesciat ita suum animum temperare, ut rationis suae tanquam reginae, legibus sensus quasi populus legitimè educatus obediat: adeò ut non alia prosequatur & fugiat, nec alijs aliterue gaudeat atque doleat, quam rationis instituta praescribant. Quicunque ignorantia eiusmodi occaecantur, etiam si ingeniosissimi atque lite. ratissimi sint, ignorantes à Platone censentur. Qui uerò temperati sunt, prudentes ab eo iudicantur, atque scientes, etiam si literas nesciant. Prohibet deinde magistratum illi tribus gubernandum, qui propter incontinentiam gubernare se nesciat. Neque confidit ciuitatem sub eo rectè foeliciterque componi, in cuius animo ciuitas quaedam est incomposita simul & misera. Quamuis autem septem numeret deinceps rationes, quę ad dignitatem imperandi conducere apud plurimos iudicantur, scilicet Paternitas, Nobilitas, Dominatio, Potentia, Senectus, Prudentia, Sors, tamen unicam ipse prae caeteris eligit, id est, prudentiam: dicens hanc esse propriam dignitatis imperatoriae rationem, scilicet ut prudentiores ubi imperent, imprudentiores obtemperent. Quemadmodum & oculorum officium est ducere, pedum uero ministerium peragere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
