Latin
1496.1 to 1496.4
Ficino, Opera omnia 1496.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Summatim uerò in primo honoris gradu, dotes animi si cum temperantia mixtae fuerint HHh ,collocabit, his corporis subijciet bona, bonis corporis simul &animi externa seruire man dabit. Prohibebit quoque nimiam libertatem, uetabit &nimiam seruitutem. Nam nimia quidem seruitus amicitiam, id est &beneuolentiam populi erga principem, &charitatem erga patriam è medio tollit, adeò tollit, ut leui de causa uel princeps, uel patria pereat. Libertas uerò nimia lasciuiam primò parit: deinde contemptum legum, post haec frequentes seditiones, &extremam denique seruitutem. Nemo uerò miretur Platonem, &hic, &saepe alibi ludos, siue potius studia musicae magnifacere, quasi ad permutandos in utramque partem mores tam publice, quam priuatim possint quam plurimùm. Nam ea tempestate &familiare omnibus, &palàm frequentissimum erat huiusmodi studium: quod autem ab omnibus sit, atque continue, non minorem fermè in animum uim habet, quam aër in corpus. Praeterea quae apud medicos parum cautos habentur leuia, apud Platonem obseruantissimum humani generis medicum haud contemnenda censentur. Descendit post haec ad superiorum epilogum: in quo epilogo posset quispiam clausulam illam, Si uerò quic quam. &quae sequuntur, ita forsitan legere. An uerò quicquam contuleris, necne? Quis redarguet? Cùm internos omnia dicta fuerint. Sed ista tu uideris. In dialogum quartum de Legibus. epitome. ARTVS hic dialogus, quemadmodum &tres suprriores, ac etiam pars quinti prima, in ipso condito is iegum consilio officioque versatur. Huius uerò consilium circa ciuitatis materiam atque formam. Materiam, inquam, situm, &compositionem, dispositionemque urbis. Formam uerò modum publicae guber nationis, &ordinem. At quoniam forma haec formosa esse nunquam potest, nisi ciuium animi sint formosi, idcirco in formandis à tenera aetate, perque omnem uitam suorum ciuium animis legifer inuigilare iubetur. Materiam igitur ciuitatis paucis expedit uerbis: formam uerd eius &animorum ipsorum formationem accuratissimè tractat, utpotè qui prae animorum dignitate exteriora omnia, quamuis amplissima uideantur, nihili pendit. Profectò Plato noster; si corporum esset medicus, in eligendo aëre saluberrimo ad firmam ualidamque corporis habitudinem conferente, incumberet diligentius.