# Opera omnia 1497.8

Ficino, Opera omnia, 1497.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1497.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1497.8

Vtrumque uerò, scilicet animam atque mentem, Platonicus ille noster breuiter comprehendit. Spiritus HHh intus alit, totamque infusa per artus, Mens agitat molem. Coniectare tandem & animam, & mentem ab ipso bono unoque dirigi ad regendum, ex eo praecipuè, quod & connexio partium motusque, & generatio, & omnis horum trium ordo in unum tendit, bonumque dirigitur. Quamobrem sub ipso bono regnum geminum continetur, intellectus uidelicet, atque ani mae. Illud quidem Saturni, hoc autem louis regnum omnis appellat antiquitas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
