Latin
1498.1 to 1498.4
Ficino, Opera omnia 1498.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae louem idcircò fingit Saturni regnum occupasse, quoniam utrisque ad regnum proprium uocanbus animas, scilicet illic ad intelligibile, hinc ad sensibile bonum, paucissimae quaedam animae ad intelligibile Saturni bonum, contemplationemque se conferunt, quam plurimae uerò ad sensibile louis bonum actionemque quotidie confluunt. Tradunt antiqui animas quondam beatas sub Saturni regno uixisse, duobus in modis intelligentes. Primò quidem dum inter diuinas angelicasque mentes uiuebant, antequam in corpora laberentur. Deinde etiam quoties "eunque uoluptuosam quidem uitam negligentes, actiuam uerò parum admodum diligentes, contemplatiuae uitae ardentissimo amore sedebunt. Vtcunque uerò accipiatur, in uita intellectuali, beatae: in animali, sunt miserae. Accedit, quod sub hac miseria ita falluntur, ut cùm duo in coelo planetae sint, primus quidem superioris Saturni nuncius, secundus autem nuncius louis superioris, laudent quidem louis stellam, Saturni uerò uituperent, cùm tamen haec quidem ad temporanea magis prouocet bona, illa uerò reuocet adaeterna. At quoniam homo gregabile animal à communi hominum commercic segregatus, mediocrem uiuendi habitum seruare non potest, cogiturque, ut ita dixerim, uel infra hominem descendere, uel ascendere super hominem: factum est ut Saturnus hominum segregator crimen &infamiam apud inscios reportauerit, eorum uidelicet cul pa, qui uel mixtione quadam ineptiori, uel educatione peruersa tales euadunt, ut quando à Saturno extra hominem seuocantur, descendant ab homine potius, quam ascendant. Verum de his alibi diligentius: reuertamur ad argumentum. Addit Plato Saturnum quon dam homines distributos in greges custodię daemonum commendasse. Id autem pluribus modis exponitur. Primo quidem diuinam mentem animas hominum, ut Timaeus ait, in uarios ordines ab initio diuisisse stellarum, animarum numerum comitantes. Differentiam uerò nostrarum inter se animarum, alij inter Platonicos naturalem tantum esse putant, alij etiam specialem, ut unum animarum nostrarum sit genus, in eo multae animarum species, sint etiam multae sub eadem specie. Vtcunque uerò distribuantur, diuersis non solùm stellis, sed daemonibus etiam accommodari dicuntur.