Latin
1499.1 to 1499.4
Ficino, Opera omnia 1499.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde humanum ingenium in summa rerum licentia potentiaque lasciuum superbumque euadere. Tertiò sicut bestiae non possunt à bestijs absque humano quodam pastore, sic neque homines ab hominibus absque duce Deo optimè gubernari: &quandiu mortalis aliquis sine Deo dominabitur, tandiu laboriosam miseramque uitam fore, quasi frustra uigilaturus sit quilibet ciuitatis custos, nisi Deus ipse custodiuerit ciuitatem. Quarto, ipsam mentis distributionem esse legem, eique in omni, &priuata, &publica gubernatione semper obtemperandum, ut per nostram mentem foeliciter à diuina mente ducamur. Quinto, nullas constitutiones appellandas esse leges, nisi commune ciuitatis totius bonum procurent. Sextò, qui obseruantius parent legibus, his magistratus, maximeque diuini cultus munera committi debere. Septimò, interitum ciuitati paratum esse, in qua non leges magistratibus, sed magistratus legibus dominentur. Octauò, iuuenes quidem ut plurimùm haec obtuse uidere, senes autem acute perspicere, nisi fortè quandoque Deus uel iuuenilem probet pietatem, uel senilem reprobet impietatem. Multa iam uerba Plato facit ad ipsum legislatorem pro suo officio instruendum. Nonnulla facit deinceps ad populum, leges eiusmodi suscepturum, ut &accipiat libentius, &seruet impensius. Cohortatur autem ad sacras leges in primis, perque illas ad humanas à diuinis inuentas, &confirmatas. Sed unà cum exhortatione uenerationem terroremque commiscet: dicens Deum mundi totius artificem, totum in seipso complecti, ideoque inspicere singula, ne quis confidat praeuaricando posse latere: perque omnia circumuolui, ne quis speret manus eius post delictum subterfugere posse. Hunc esse ostendit legum omnium fundatorem, ubi ait: Recta definit, &peragit, id est, recta quadam legis regula determinat singula. Determinat, inquam, primò singulis naturae suae modum, quae qualia, quot quantaque sint, &ubi, &quando, &quomodo mo ueantur. Deinde animis, quid agendum sit, quidue cauendum. Determinationem eius modi legem esse constat rerum omnium penes Deum omnium authorem: eamque eodem actu ab ipso Deo sanciri, quo &omnia ab eo intelliguntur, &fiunt: actu scilicet circulari, quem Timaeus ait esse diuinae intelligentiae naturalem, ex seipsa uidelicet seipsam respicienti, seque respiciendo omnia semper conspicienti. Forsan uerò ultrà circularem, ut ita dixerim, motum Deo intimum, subinsinuat motum quoque rectum: id est, rerum à Deo processum, denique per res omnes influxum: ideò recta dixit, &peragit. Et modum rectum à circulari pendere signauit.