# Opera omnia 15-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/15-2

Cap. XI. VHristiana miracula nemo negauit unquam, licet illa nonnulli ad daemonum uim retulerint, nescientes daemones uel sui cutum, uel uitia tandem pestiferasque dissensiones perfundere solere, haec autem à Christianis illis heroibus alie Anissima. Atqui quonam pacto potest ea religio ortum à daemonibus habuisse, quae daemonum cultum damnauit, euertitque, ipsosque daemones & fugauit, & fugat? V. niuersus penè orbis Christum subitò coluit, atque colit, exceptis paucis circumuagis foeneratoribus, qui auaritiae penitus mancipati, de diuinis rectè sentire non possunt. Profectò Gentiles omnes consenserunt, Iesum aut Deum ipsum fuisse, aut certè diuinum. Milesius Apollo consultus, ita commendauit Christum. Mortalis erat corpore, sapiens prodigiorum effector, sed sub ducibus Chaldaeis, armis comprehensus, clauis, fustibusque amaram mortem passus est. Porphyrius in libro de responsis inquit, Christum dij maximè pium pronunciauerunt, immortalemque euasisse asseruerunt, benignum admo dum de illo testificantes. Adiungit Hecatem deam interrogantibus de Christi anima respondisse: Viri pietate praestantissimi est illa anima, hanc colunt à rigiditate alienam, & post multa subiunxit Hecate: Christus ipse pius in coelum sicut, pij conscendit. Huic ergo ne derogaueris, concedit ipse Porphyrius, Christum & sapientem, & pium fuisse, quamuis Christianos partim indoctos, partim magos nominet, tum ueritati, tum sibi ipsi manifestè repugnans. Tertullianus in Apologetico scribit, quod cum Pilatus ad Ty berium imperatorem de Christianorum dogmate referret, Tyberius retulit ad senatum ut Christianorum sacra inter caetera sacra reciperentur. Verûm cum ex consulto patrum, Christianos eliminari urbe placuisset, ex eo quòd non senatui, prius huius rei iudicium delatum fuisset. Vetus enim erat decretum, ne quis Deus absque senatus authoritate consecraretur. Tyberius per edictum accusatoribus Christianorum minatus est mortem, multi senatorum, & equitum Romanorum interfecti. Confirmat eadem Euseb. Vespasianus, ac Titus, auditis Christi operibus eius potentiam timuerunt Adrianus, sicut lulius Capitolinus narrat, statuit Christo templa facere, eumque inter deos recipere, ideoque templa absque simulachris in omnibus ciuitatibus fieri iussit, quae hodie idcirco, quia non habent numina, dicuntur Adriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur, sed prohibitus est ab ijs, qui consulentes sacra, repererant, omnes Christianos futuros, si id optate euenisset, & templa reliqua deserenda.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
