# Opera omnia 15

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/15

Ego certè arbitror, nobis etiam non merentibus, saepe uarijs in locis mirabilia quaedam signa diuinitus fieri, sed non patent omnibus omnia. Multa etiam non scribuntur, uel scripta quidem non creduntur, cuius quidem ambiguitatis occasionem dare ui dentur nonnulli homines admodum detestabiles, qui imitatione uerorum, falsa prodigia introducunt. Imitatio & uerisimilitudo necessariò rem ueram sequuntur, quam quis imitetur, & repraesentet, non esset introductus nummus adulternus, nisi quandoque legitimus fuisset nummus, non essent falsa conficta miracula, nisi ex ueris miraculis homines ad ipsorum imitationem fidemue inuitati fuissent. Miracula, quae Aurelius, Augustinus se uidisse, & Gregorius narrat, talia sunt, ut fide carere non debeant. Audiui equi dem nonnulla nostris seculis, atque etiam in urbe nostra Florentina, mirabilia simul & credibilia contigisse, sed quaedam occultiora. Illud certè multis hominum millibus, qui & uiderunt, & adhuc uiuunt manifestissimùm, quod Anconae anno Domini, M.ccec LXX. factum à multis fide dignis accepimus. Puella quaedam propter pessimam quandam ner uorum contractionem à primis incunabulis gradiendo natibus pro cruribus utebatur. Praeterea Bindellus, Florentinus propter faucium pectorisque contusionem, multos annos loqui nihil potuit, ambo cum diuae Mariae eodem in loco se suppliciter commendassent, sani protinus euaserunt, omni populo multis annis noti fuerant infirmi, & postea sam quatuor annos continuè omni populo sani. Noli Laurenti mirari, quod Marsilius Ficinus philosophiae studiosus miracula introducat: uera enim sunt quae scribimus, ac Philosophi officium est rationib. proprijs singula confirmare. Sunt autem propriae rerum naturalium rationes, quae secundum naturam sunt, diuinarum uerò quę super naturam huiusmodi sunt, tum metaphysicae probationes, tum uel maximè miracula. Deus enim non tantum uerbis quantum miraculosis operibus mysteria sua probat, & pręcepta con firmat. unde illud: Si uerbis non uultis credere, operibus credite. Authoritas apud Gentiles.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
