# Opera omnia 150.1-4

Ficino, Opera omnia, 150.1 to 150.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/150.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/150.1

Nempe arbitrantur animae substantia semper uiuente aethereum corpus sibi proximum perpetuo animari, elementale uerò corpus ab ea per illud aliquando uitam accipere. Sed de his aliàs. Decimaquarta ratio, quia est per se uita. Cap. XIIII. Nima est essentia, est & uita. Superioribus rationibus ostendimus eam esse immortalem, quia sit essentia per se existens, in praesentia uerò eiusdem immortali tatem ostendimus, quia sit uita per se uiuens. Porrò anima ex ipsa sui essentia ui AAta est, quia totum quod est in ea, est uita. Siquid enim esset in ea quod uita non esset, illud quidem non pars esset animae, & totum ipsum animatum quiddam potius, quàm anima diceretur. Fateamur igitur totam animae essentiam esse uitam. Si tota est ui ta, per se certè secundum formam uita dicenda est. Nam quod per aliud uiuit, ipsum per se non uiuens, ex duabus componitur partibus, ex natura, inquam, sui propria secundum se non uiua, atque ex uita illa aliunde accepta. Ita conclude. Si res illa quae per aliud uiuit. non tota uita est, sequitur ut res quae tota est uita, per se uiuat. Ergo anima quae tota est uita, per se uiuit, praesertim cum per se mouentur. Si ita est, per se estuita. Est igitur animę essentia uita. Cuius rei signum est, quod cuicunque aduenit, ei praestat uitam, quasi per se sit hoc ipsum quod tribuit alteri. Vnde abeunte illa definit corpus, uiuere, ac dum adest corpori, nullum momentum cessat uitae opera exercere, corpus uiuificando. Quare perennis animae actum, uiuificatio est. Perennis actio, propria est rei actio. Propria igitur est animae actio uiuificare. Viuificare autem, uitae ipsius est proprium, sicut caloris est ca lefacere. Igitur essentia animae uita est. Accipe rursus aliam coniecturam, quod parato corpore, anima statim illud uiuificat. Aut ergo suo esse dat uitam, aut appetitu, aut cognitione siue consilio. Si anima cognitione & consilio corpus uiuificaret, scirent omnes quid quodlibet momento gignat & alat in uisceribus anima, qualisque sit interni operis dispositio, & nisi cognoscerent, ista non fierent. Sed nunquid appetitu?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
