# Opera omnia 1502.5-7

Ficino, Opera omnia, 1502.5 to 1502.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.5

Coelestis autem ciuitas in signa duodecim, quasi duodecim tribus, est distributa. Nec abs re dijs duodecim ciuitatem commendat suam, siquidem dijduodecim signis coeli, duodecim praeesse dicun tur. Imò uerò dij sex, sexque deae. Iuno, Vesta, Minerua, Ceres, Diana, Venusque: Mars Mercurius, lupiter, Neptunus, Vulcanus, Apollo. Praepone singula singulis: membris quidem nostris signa: signis praeterea deos. Arieti quidem, & capiti nostro Palladem. Tauro uero & nostrae ceruici Venerem. Geminis & humanis brachijs Apollinem. Can cro pectorique Mercurium. Leoni humerisque louem. Virgini ilijsque Cererem. Librae & natibus, quòd honestè dictum sit, Vulcanum. Scorpio & pudibundis Martem. Sagit. tario foemorique Dianam. Capricorno & genibus Vestam. Aquario cruribusque lunonem. Piscibus pedibusque Neptunum. Intellige per haec ciuitatem totam non aliter unum ex ciuibus multis, quàm unum corpus ex multis membris esse debere. Alia uero numina masculina, alia foeminina idcircò dicuntur, ut cognoscas, & quae ad materiam passionesque, & quae ad formas actionesque pertinent, à superis gubernari. Verùm cur Plato praecipuam urbis arcem, Vestae, loui & Palladi consecrat? Intellige in diuinis tres omnium fontes existere: Vestam quidem essendi fontem, louem uiuendi, Mineruam intelligendi. Atque in his omnibus auxilium à superis obsecrandum. Vbi uerò Plato commendat partitionem domiciliorum agrorumque in quinquies mille, & quadraginta, ostendit eiusmodi numerum commodissimas in se multásque deinceps distributiones partium continere. Quod quidem & in sequentibus paulatim aperietur, & uel mediocri arithmetrae potest esse perspicuum. Notabis ubi de communi ciuium uita disserit, praeceptum de euangelica dilectione, & charitate mirandum. Item patriam magis quàm matrem esse colendam. Quodue patriam, inquit immortalem deam esse, uelde di uina terreni orbis anima, uel de numine patriae patrono, uel de coelesti patria dictum puta. In dialogum sextum de Legibus, epitome.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
