# Opera omnia 1503.1-4

Ficino, Opera omnia, 1503.1 to 1503.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1503.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1503.1

RIA sunt genera causarum, quibus diuersa diuersis in locis hominum ingenia fiunt. Quae quidem tria genera Plato in superioris libri fine breuiter comprehendit. Ego uerò operae precium fore arbitror, hac ipsa materia, quasi quodammodo sextum cum quinto ligare. Sit ergo plurimum in loco discriminis ad meliores deterioresque homines generandos. Causa uerò sit uel humana, uel naturalis, uel diuina. Humana quidem lex, educatio, consuetudo diuersa. Naturalis autem, elementorum, alimentorumque diuersitas. Diuina uerò, ut coelum quoque diuinum uorem, siderum, numinumque potestas. Siquidem Plato indicat, quemadmodum aliae coeli plagae alijs reguntur stellis, alijsque dijs: id est, superioribus angelis, sic alias terrae pla ga alijs quoque daemonibus, inferioribusque angelis gubernari. Accedit ad haec astronomorum sententia, & plagas terrae coeli plagis, & urbes ascendentibus signis accommodans. Mitto in praesentia quantum ingeniorum discrimen afferat familiarium cuiusque ho minis uarietas daemonum. Quòd autem spirituum superiorum uires, nostris quomodocunque ita fiat, spiritibus influant, negare non possumus, quando manifeste uidemus corpora nostra corporibus superiorib. agitari: assidueque ab aëre aliter permutari. Quòd si spiritus illi in nostros agunt spiritus, agunt insuper & in corpora. Passio uerò corporum humanorum, siue à spiritibus illis, siue à corporibus superioribus inferatur, eatenus redundat in anima, quatenus tam comparato, quàm naturali affectu animus sese mergit in corpus. Verum hoc interest, quòd corpora illa per corpora nostra mouent animas: spi ritus autem tum animas per corpora mouent, tum per animas, tum etiam per illum spiri tum, quem Physici saepe nodum animae inuicem, corporisque cognominant. Memento uerò uim omnem atque motum à superioribus in nos descendentem, semper ad bonum suapte natura conducere, quandoquidem & coelestes influxus, semper ad bonum. Sed neque tu hic uel rigidiorum hominum tristitiam & parsimoniam reijcias in Saturnum: uel remeritatem ferocitatemque in Martem: uel fraudulentiam malitiamque in Mercurium, uel lasciuos amores in Venerem. Quid uerò, si Saturni grauitas in nobis complexionis naturae, nutritionisque & educationis uitio, in simile quiddam grauitati uitium conuertatur: similiter magnanimitas Martia in audaciam magnanimitati quodammodo similem. Mercurialis industria similiter in malitiam, Venerea charitas in libidinem?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
