Latin
1503.5 to 1503.8
Ficino, Opera omnia 1503.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nónne sub Solis radijs, qui natura sua ad uidendum conferunt, &uiuendum, quotidie accidit alios uisum, alios uitam amittere: &qui in aëre libero salubriter calefaciunt, in concauis urunt? Quemadmodum uero sub beneficio radiorum influxu ob inferiorem naturam resultat alicui malum, non uniuerso: sic sub stellarum uiribus natura bonis, atque sub numinum muneribus optimis, potest interdum inferioris, uel naturae, uel consuetudinis uitio, uitium uel corporis, uel animi suboriri. Nihil uerò uniuerso uitium aut malum: quemadmodum in concentu secunda, uel septima uox, quę seorsum audita dissonat, interim coniun cta caeteris consonat uniuerso. Solent uerò Platonici infimos caemones malos aliquando nuncupare, quoniam ad infimum generationis &sensibile bonum suo quodam, ut aiunt, officio nos alliciant, diuertere autem à summo bono ad minimum, comparatione summimalum iure censetur. Missum facio in praesenti, quod aiunt, supremos daemones ad contemplationis, medios ad actionis, infimos ad concupiscentiae bonum ducere: quodue his omnibus &uti possumus, &abuti: &utentibus quidem bona contingunt, abutentibus uerò mala. Appellat uerò Plato daemones &deos indigenas patriae, non quia inde geniti, sed quia ciues inde genitos peculiari quadam cura custodiunt. Dicit praeterea beatam ciuitatem, à deorumque filijs coli: intelligens partim quidem coelestem Hierusalem, ab angelis purisque animis habitatam: partim quoque foelicem illorum uitam, quos in Phaedone inquit aeditissimas terrae partes incolere numinum samiliaritate beatos. Descendit post haec in sexto ad magistratus constituendos, scilicet quot esse opor teat, &quo pacto creari, quodue magistratus cuiusque sit officium. Inquit autem diligentiam in his creandis tanti esse momenti, ut uel bonarum constitutio legum absque magistratibus bonis, non modò minimè profutura sit ciuitati, uerùm etiam plurimùm nocitura. Oportere uerò, ait, tam eos, qui magistratus electuri sunt, quàm qui eligendi, esse ab adolescentia probatissimos, maioribusque probatissimis genitos, &qui conciuium mores perfectissimè calleant. In his notabis miram Platonis prudentiam in ordinem magistratuum eorumque officio in rebus humanis, &sacris, bello &pace, in urbe atque agris. Cognoscesque &probabis optimatum gubernationem, aliquid regij, necnon popularis habentem, &quodammodo inter unum &populum mediam constitutam.