# Opera omnia 1504.1-4

Ficino, Opera omnia, 1504.1 to 1504.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1504.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1504.1

Animaduer tes in ciuilibus muneribus distribuendis seruandam semper aequalitatem, non arithmeticam quidem, per quam numero, uel etiam mensura & pondere paria singulis tribuuntur quę saepe iniustissima est: sed geometricam potius, per quam considerantur merita singu lorum: atque ea ratione singulis distribuuntur, ut quae proportio meritorum est ad merita, eadem quoque munerum sit ad munera: neque aequalia sint munera muneribus, sed munera meritis. Geminam ergo considerabis aequalitatem tum muneris ad munus, tum muneris ipsius ad meritum. Et illam quidem saepe noxiam, ratio utilem, & tunc demùm utilem, si fiat sorte. Hanc uerò quotidie necessariam. In hac utique totam consistere iustitiae ra tionem. Atque hanc ipsam in louis iudicio esse positam, eiusque notionem hominibus uix paucisque tribui, sed quantacunque nobis adsit, per hanc solam cuncta seruari. Nec immeritò aequalitatis huius officium supremi iudicis asscribit iudicio. Qui cùm solus secreta omnium penetret, ideoque merita perfectè cognoscat, nimirum solus perfectè potest meritis aequalia reddere. Idque ita facit, in coelo primùm, deinde in uniuerso, ut hac sola pro cu iusque naturae capacitate ubique distributione fieri cuncta, atque seruari, & ab antiquis probatum, & in Gorgia fuerit comprobatum. Sed inter haec Plato iterum, qui mos eius est frequentissimus, pueris educandis incumbens, peculiarem ad id procreat magistratum, eumque haberi uult omnium in ciuitate summorum magistratuum praestantissimum: exi stimans absque colendae puerilis sementis prouidentia, totam ciuitatis culturam fore uanam. Aduertes hic humanum ingenium bene quidem cultum, tandem mansuetissimum diuinissimumque euadere: contra uerò, si contrà. Sed curnam humanum ingenium ferocius euadere posse dicit, quam ferarum? Quia quod maximam uim habet ad bonum, maximam quoque habere potest ad malum. Item optimum quando deprauatione sui uertitur in oppositum, sit pessimum. Quod quidem in Republ. disputat. Praeterea ferocitatem in homine deprauato auget machinatio perspicacissimae mentis ad malum. Adde quòd subtilitas spirituum humanorum in ira, conuertitur in furorem. Accedit & quorundam daemonum irritatio, quod Plato in epistola ad Syracusanos significat, & Homerus ex Aegyptiorum sententia fiequenter usurpat, Heroas inducens à dijs, id est, daemonibus ad iras & sanguinem animatos. Commendat iterum numerum illum quinquies mille & quadraginta, in magistratuum, domiciliorum, agrorum partitione omnium commodissimum: utpotè qui in multas deinceps portiones integras diuidatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
