# Opera omnia 1504.5-7

Ficino, Opera omnia, 1504.5 to 1504.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1504.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1504.5

Sanè si uniuersum hunc numerum in duas diuiseris partes, pars dimidia duo millia continebit, quinquagintaque & uiginti. Si uerò in tres, pars tertia, mille sexcenta octoginta. Si in quatuor, quarta quaelibet, mille ducenta sexaginta. Si in quinque, quinta quaelibet mille continebit, atque octo. Si in sex, sexta omnis octingenta, & quadraginta. Si in septem, septima, septingenta uiginti. Si in octo, octauo, sexcenta triginta. Si in nouem, nona, quingenta atque sexaginta. Si in decem, decima, quingenta & quatuor, hucusque partes omnes sunt integrae. Sed si in undecim, undecima quatercentum quinquaginta & octo, atque insuper duas undecimas portiunculas. Quod si in duodecim, duodecima quatercentum atque uiginti. Hic siste pedem. At quoniam nobis sexaginta commemorat, si uniuersum illum numerum in sexaginta partes diuiseris, pars sexagesima octoginta & quatuor comprehendet: Acsi conuersione quadam in partes octoginta, quatuorque secueris, pars quaeque sexaginta tenebit. Videtur autem Plato plurimi facere, quod ille numerus duodecies diuidatur in quatercentum atque uiginti: quódue hic rursus duodecies in triginta quinque. At uerò hic duodecies in duo atque insuper undecim duodecimas unius partes. Atqui & ipse numerus quatercentum atque uiginti multiplicatur ex numero uigesies uiginti & uno. Nam uiginti numerus uigesies semelque replicatus, quatercentum uigintique complet. Laudat duodenarium numerum, & uiniuersum illum, qui duodenario prorsus accommodatur, propterea quòd duodecim sint apud eum mundi sphaerae: & signa duodecim in zodiaco, & partes duodecim in elementis. Siquidem quodlibet ex quatuor elementis in tres diuiditur regiones, in summam & infimam, atque mediam: non solùm situ, sed uirture etiam differentes. Adde elementorum alterum duodenarium. Quo & substantiae elementorum quatuor, & qualitates octo comprehenduntur. Qualitatum uerò quatuor quidem masculae sunt, scilicet calor, frigus, leuitasque, & grauitas Quoniam primae duo alterationis principia sunt, sequentur duo principia motionis ad locum. Quatuor uerò foeminae sunt, quę passioni magis subijciuntur: scilicet humor, siccitas, rarumque, & densum. Haec uerò Aegyptiorum mysterijs contineri, lamblichus asserit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
