Latin
1507.1 to 1507.4
Ficino, Opera omnia 1507.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si à motu corporis in quietem, &uicissim à quiete inmotum reuocatur animus, atque prouocatur, cer tè posse quibusdam musicae modulis à motu ordinis expertè ad ordinatum, atque hinc ad stabilem habitum quandoque reduci. Quem quidem habitum &hic. &in epistola ad Dionysium secunda inquit, &Dei proprium esse, &humanae naturae tutissimum. Vtrum uerò uoluptas ac dolor in motione quadam consistant, &quo pacto definiantur, in libro de Vo luptate, &in Philebi Commentarijs latius disputamus. Satis in praesentia factum fuerit, si concludamus hunc in modum: Voluptates gustus &tactus in restitutione quadam in habitum corporis naturalem nasci uidentur. Dolores uerò contrà, in casu quodam ex habitu naturali. Siue utrumque euacuatione fiat, siue repletione, siue motu, seu quiete uel al teratione aliqua qualitatum. Praeterea uoluptates odoratus, &auditus, &uisus, in reditu quodam ad ordinem sensualem, à quo multis contingentibus quotidie deturbamur. Deinde uoluptas imaginandi in regressione similiter ad ordinem imaginalem, à quo deijcit perturbatio. Ordo uerò tam imaginalis, quam sensualis, in quodam spirituum temperamen to fundatur, cui quoties contemperata similiter admouentur, fit uoluptas in mutua quadam sensus imaginationisque cum rebus, quae influunt congruitate resultans. Post haec ra tionis laetitia in refolmatione quadam nascitur: per quam ratio, quae perturbatione corporea facta informis fuerat, uel deformis, formatur pro natura sua, atque reformatur. Denique mentis gaudium reformatione perficitur: per quam intellectuali quodam intuitu reformatur aliquando in ideam, à qua ceciderat ob negotiosae uitae tumultum. Si inductionem hanc rectè consideraueris, uidebis humanam uoluptatem summatim fieri in redi tu quodam in habitum naturalem: neque tam reditus ipsius, quam habitus gratia fieri &optari. Igitur eiusmodi habitus si fieri possit, perpetuò firmus maximè omnium est optandus. At cur cogitanti cuilibet occurrere uidetur optabilior oblectatio in motu perpetuo, quam status ille perpetuus? Quoniam fallit nos imaginatio &opinio animae, mobili coniunctae corpori, perque coniunctionem eiusmodi uoluptatem mobilem appetentis. Quam merito neglectura sit prę naturalis habitus firmitate, quando posita fuerit supra motum.