# Opera omnia 1507.5-7

Ficino, Opera omnia, 1507.5 to 1507.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1507.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1507.5

Si enim reuera gustaremus saporem ipsius habitus naturalis, extra quem interris positi sumus, sicut motionis ad ipsum uergentis saporem gustamus: proculdubio longo interuallo habitum regressioni praeponeremus. Profectò quemadmodum omnes bonorum gradus meliori modo se habent in ipsa stabili ratione boni, quam in materia mobili: sic expe tendorum omnium rationes in ratione habituque eiusmodi potius, quam in materia mobili collocantur. Per haec probatum sit proprium Dei diuinorumque gaudium in statu quodam consistere incomparabiliter motibus cunctis iucundiore. Quem quidem prudentes & ipsi debent eligere, & caeteris, praesertim iunioribus, adhibere. Pręterea cunctis persuadere, uoluptatem, quae sit ex motu, non solum breuem esse, ac leuem, molestiaeque permixtam, sed etiam in multos & diuturnos, ingentesque dolores continuo prolabi. Distinguit autem numerosum motum, per quem inconcinnos motus aetatis tenerae moderamur, in duo genera, in musicam scilicet & gymnasticam. Prima enim spiritum atque animum: secunda uerò humores membraque componimus. Sub nomine quidem musicae, non modò cantus & sonos, sed poesim etiam, & quae ad figurarum ordinem pertinent comprehendit. Sub nomine uerò gymnasticae, motus omnes corporis in praeludijs, ludisque certaminum, atque praelijs. At choream saltationemque ex utrisque quodammodo mixtam intel lige. Tum his omnibus quasi praeludijs infantes, pueros, adolescentes, tam foeminas pariter quam mares, ad officia & belli, & pacis diligenter erudit, eiusmodi uerò rudimenta patrias appellat leges, ac reipublicae uincula. Quibus subductis, quasi columnis tecta reipublicae corruant. Iubet singula in his haud aliter fieri, quàm publicis regulis statuantur: iudicans à delictis eiusmodi, delicta omnia tandem in republica prouenire, atque ex mutabilitate ludorum, iocorumque, & ornamentorum, mutationem quoque legum & reipublicae proficisci. Notabis mutationem, praeterquam in malis, esse rerum omnium periculosissimam, adeò ut etiam si muteris in melius, saltem ad tempus sis periculum subiturus. Inter haec sacrificandum in ludis ait dijs, & deorum filijs, atque daemonibus. Daemonibus, inquam, puris, ut deorum filijs nos concilient. Deorum uerò filijs, ut deos nobis propitios reddant. Dijs denique, quo summi Dei muneribus nos reddant paratiores.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
