# Opera omnia 151.5-8

Ficino, Opera omnia, 151.5 to 151.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/151.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/151.5

Ipsa quidem uera est anima, animalisque uitae fons, talemque uitam non modò ad tempus, suppeditat corpori, sed multò magis sibijpsi semper, cum nunquam deserat semetipsam, neque ad se deserendam compellatur à corpore, cuius qualitas in formam non transit incorporalem. Rursus neque ad idem cogatur ab animabus, quarum officium est uiuificare, non perdere. Talis proculdubio rationalis anima iudicatur. Irrationalis autem non uera est anima, quia neque essentia uera est, neque uera ui ta. Non uera essentia est, quia non existit per semetipsam, liquidem per se non operatur, quandoquidem nihil agit absque corporis instrumentis. Non uera uita est, quoniam mo tionis libertate priuatur. Non enim ducitur à seipsa, sed ui trahitur ab ijs rebus quae sensibus offeruntur. Ideò Platonici multi aiunt animam rationalem esse & animam, & ui tam subsistentem, atque ex se corpus uiuificantem. Sed irrationalem formam potius animationem uiuificationemque corporis esse putant, quam etiam esse immortalem Xenocrates, Speusippus, Numenius, Plotinus existimant, Porphyrius autem & Proculus, & alij quamplurimi negant. Neque mirari debemus si animas alias ueras, alias falsas esse multi Platonici arbitrantur. Rerum siquidem uarietas decentibus nectitur interuallis. Deus uerum bonum est, angelus imago quidem est bonitatis, sed intellectus est uerus Ra tionalis anima, imago intellectus, anima uera. Irratioualis anima, imago animae, natura uera. Qualitas quae diuiditur in materia naturae imago est, uerum naturalium agentium instrumentum. Sed meminisse oportet, eos qui animas nostras inferiores, esse sempiternas existimant, etiam plantarum animas, secutos esse Aegyptios Pythagoreosque, existi mantes animas humanas esse mentes delapsas in rationem atque sensum, animas uerò bru torum esse nostras in sensum generationemque omnino prolapsas, plantarum denique animas esse easdem lapsas omnino in generandi potentiam, posseque omnes iterum ad superiora conuerti. Quod quidem Empedocles, Timaeus, Locrus, Origenes, Plotinus si gnificasse uidentur. Sed haec ipsi uiderint, nos autem propositum prosequamur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
