Latin
1510.1 to 1510.4
Ficino, Opera omnia 1510.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tam attendendum Plato uult, quo ritu colas diuina, quàm cuius gratia colas. Si enim id summi omnium regis gratia, aeternorumque bonorum desiderio feceris, probabile est undecunque, &quomodocunque coeperis, te quandoque per eiusmodi uene rationem ad summum propius accedentem, uel immenso illius lumine circunfundi, uel exuberanti saltem bonitate seruari. Quapropter eiusmodi Plato fiducia fretus, de sanciendis legibus sacrificijsque oracula consulit, praecipitque quotidie aliquem ex manistratibus sacra publicè facere: pro salute patriae primùm, deinde pro sua atque suorum. Et certo quodam ordine post iuueniles aetatis rudimenta, in septimo tradita, mox in octauo ad sacra descendit: utpotè qui intelligi uult homines ob idipsum rectè à primis annis institui, ut ritè interesse sacris, &uelint pariter, atque possint. Si quis autem uel cauillator, uel meticulosus tot dijs daemonibusque in ciuitate Platonica interesse formidat: huic pariter adire licet urbem Peripateticam, non daemonum, deorumque tantùm, sed Dei etiam uacuam. Sed profectò operaeprecium est superstitioso supercilio, stomachoque posito ex omnibus eligere potiora, pietatem probare Platonicam, neque exigere Christianum fuisse illum, quem solum temporis interuallum prohibuit esse Christianum. Prima quidem sacia sunt duodecim, in mensium calendis. Secunda quoque duodecim, in medijs mensibus. Tertia sunt tercentum &sexagintaquinque, scilicet quotidiana. Fiunt autem praecipua dijs coelestibus, terrestribus uerò media, scilicet dijs sub Luna regentibus. Oinnes enim sub coelo terrestres appellat: inferiora daemonibus: infima heroibus. Oportere uerò putat sacra his omnibus duodecim distingui generibus. Siquidem secundum sphaerarum signorumque duodenarium, etiam in qualibet sphaera daemones heroesque duodenario distinguantur. Commemorationem uerò solennitatum, earumque distinctionem quotannis declarari populo iubet mense ultimo: quem more communi accipimus Februarium. Praecipue uerò Platonico more mensem ante aestiuum solstitium. Vitimum mensem metitò Plutoni dicat. Est enim Pluto prouidentia propriè &separans animas, &iudicans separatas. Inquit autem coniunctionem cum corpore animae non esse melio rem separatione Intellige de corpore caduco, &quatenus caducum est: non de coelesti, uel coelo simili: quali corpori coniungi praestat, huic autem quatenus caducum est, non praestat. Ac si operae precium esse dicatur huic quoque coniungi: non propter hoc ipsum propriè, sed alterius finis gratia id dicendum. De his autem in Theologia diffusius. Sed nunquid dęmonibus etiam impurioribus Platonici litant.