# Opera omnia 1510.5-7

Ficino, Opera omnia, 1510.5 to 1510.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1510.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1510.5

Nonnullis his insuper, partim quia naturalibus praesint officijs, partim uerò ne inuidia noceant. Plato uerò id nequaquam concesserit. Quippe cùm purgandae mentis gratia primique Dei ueneratione duntaxat sacra iubeat facere. Affirmat autem ciuitatem legibus consilio diuino utentem fore foelicem. Addit ad foelicem tum ciuis, tum ciuitatis uixam id maximè pertinere, ut nec alijs iniuriam inferat, neque afficiatur iniuria. Vtrumque uerò uirtute consequi posse. Ac ne ciuitas afficiatur iniurijs, statuit sacrificia, in quibus, & diuinum auxilium impetretur, & ludi quidam solennes festiuique frequententur, bellicas pugnas, quam maximè imitantes. Quibus exerceri uult ad pugnam tam foeminas, quam mares: & in singulis quidem tam sini stram manum, quàm dextram: & ut ciuitas ex utroque sexu aequè utili integra sit: & quilibet ex utraque manu pariter utili, sit integerrimus. Inter haec notabis, quàm detestetur auaritiam ob id maximè ciuitari noxiam, quòd proprijs uilibusque lucis occupatos animos à publicae salutis cura detorqueat. Notabis iterum quanta cautione musicam, choreas, poësimque in sacris bellicisque ludis admittat. Deinde solum illud imperium legitimum esse pariter, atque tutum, in quo uolens, uolentibus imperat. At quoniam in iuuenilium ludorum coetibus saepe amores incidunt, & ij quidem turpissimi, idcircò his diligentissimè praecipit occurrendum, quamuis ex parte iam occurrerit, ubi aurum argentum ciuibus sustulit, & in laboribus assiduis educauit, & oculis iudicium, mores ubique circumspicientium subiecit assiduè omnes, maxime iuuentutem. Quae quidem tria esse remedia censet aduersus lasciuiae & petulantiae morbum admodum salutaria. Occurrit & quarto quodam praesenti remedio, ut uidelicet ab auditoribus legum magistratibus fama quotidie diuulgetur, per quam cuncti communi consensu consuescant exi stimare concubitus contra naturam, non minus turpes esse, nec minori apud Deum odio haberi, quàm concubitum inter filios & parentes. Putat uerò Plato communis famae consensum miram ad mores habere potentiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
