Latin
1513.5 to 1513.8
Ficino, Opera omnia 1513.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Neque abs re primum disputationis huius exordium à Deo factum est, deinde additum à Platone uideri sibi haec omnia diuinitùs inspirata. Deum ex hac ipsa disputatione ad beatum summi louis templum, id est, coelum, recto tramite peruenitur. At quoniam non solùm in sacrilegijs, parricidijsque, uerùm etiam in caeteris sceleribus pro alijs culparum gradibus, alij quoque poenarum gradus, &legumlatore describendi, &à iudice sunt censendi, commodissimam ad gradus eiusmodi discernendos distinctionem adducit in medium, habitus quidem omnis aut uirtutis est, aut uitij. Si uirtutis, omnino uoluntarius est: quoniam consilio libe ro, &expedita electione, &proprijs animi actionibus est acquisitus, Sin uerò uitij habitus est, inuoluntarius omnino censetur. Quia ita morbus est animi, sicut humorum intemperantia morbus est corporis. Nemo uerò morbum dixerit uoluntarium: quamuis nonnulla, quae praeter opinionem inferunt morbum, possit quodammodo uoluntaria di cere. Praeterea eiusmodi habitus ex impedito consilio, distractaque electione, &passionibus potius, quam actionibus inolescit. Ex his conficitur Platonicum illud saepissimè decantatum. Vitiorum habitus inuoluntarios esse, neminemque fieri sponte malum, quemadmodum &nemo fit sponte aegrotus, &deformis, &inops. Post hanc habituum distinctionem sequitur distinctio actionum. Quae quidem aut ad uirtutis, aut ad uitij habitum gignendum propriè uergunt. Si ad uirtutis, ita uoluntariae sunt, ut dictus est habitus uo luntarius. Sin uerò ad uitij, partim quidem uoluntariae dicuntur, propterea quod &animo quodammodo consentiente fiunt, &poterant non fieri antequam fierent: partim uerò inuoluntariae, tum quia ad detrimentum, deformitatem, morbum clàm deducunt, haec autem uellet nemo: tum quia ex quadam finis exitusque ignoratione consurgunt. Quatenus uerò per ignorantiam fiunt, eatenns praeter ipsam rationis uoluntatem fieri iudicantur. Distingue rursus hoc pacto: Actiones humanae, quantum ad legum iudiciorumque materiam attinet, in quinque capita rediguntur. Aut enim ex affectibus concupiscentiae pullulant, aut ex impetu irascibilis naturae prorumpunt: uel simplici quadam ueniunt ignorantia, per quam quis res ipsas ignorat, quamuis se ignorare non nesciat: Ili sciat: uel ignorantia duplici fiunt, per quam quis &res ipsas nescit, &ignorantiam suam simul ignorat, uidelicet scire se putans: uel tandem ex rationali quadam opinione proue niunt: opinione, inquam, de iustis, atque iniustis, rationi legibusque credendi.