# Opera omnia 1515.1-4

Ficino, Opera omnia, 1515.1 to 1515.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.1

Quòd si diuina quadam gratia mens quaedam inter homines surgeret, quae publicum omnino bonum cognosceret, ad idque generosi ac sem per intenderet, nullis uel huic, uel patriae suae eo tempore legibus opus fore. Mentem namque ueram ac liberam omni lege praestantiorem esse, atque ipso iure cunctis dominaturam. At quoniam id nullius ingenio est tributum, concludit nec essariò sub legibus esse uiuendum. Ait quoque studium quidem proprij boni ciuitatem penitus dissipare: studium uerò publici boni connectere. Item pestem in ea ciuitate dominari perniciosam, ubi iudicium à magistratibus, uel mutuum agitur, uel clamosum. Atque ubi familiarem daemonem inquit multis saepe malis obsistere, si daemonis horres nomen, uel concedente Platone angelum nominato. Ac memento nostrum daemonem, geniumque, non solùm, ut quidam putant, nostrum intellectum esse, sed numen. Praecipit mox seniores paterna reuerentia adeò coli, ut etiam ab his uerberatus succensere non debeas, sed patienter ferre. Sed natales, quos hic commemorat deos, non ascendentia signa, signorumque dominos, planetas astronomico more debemus accipere: sed ideam generis humani principium, daemonemque nostrae uitae custodem. Denique monet timendam esse superorum indignationem, & inferorum punitionem. Monet mortem non esse supplicium ultimum, sed ultra hanc esse supplicia inferorum, eaque uerissimè omnino narrari. In dialogum decimum de Legibus, epitome. XORDIVM decimi epilogum supplet noni, admonens tractanda esse iudicia de ui in rem ipsam illata, post iudicia de ui in personam in nono disposita. Quoniam uerò nulla uis durior & intolerabilior est, quàm quae contemptu quodam infertur: nimirum contumelias & iniurias uel in personam, uel in rem ex contemptu propriè natas, in propria capita seligendas esse discernit: & has quidem sub quinque capitulis. Aut enim in sacra publica, aut priuata sacra, aut contra parentum reuerentiam: uel contra praestantiam magistratus, uel contra ciuilem gentilemque alicuius ciuis dignitatem committuntur. Haec ergo exactissimè iudicanda caeteris tam auctoribus legum, quàm magistratibus iudicibusque commitit. Distinguit post haec à caeteris ea, quae in deorum contemptum fiunt, quasi omnium ultra, quàm dici possit grauissima: in quibus decimi huius omnis uersatur intentio. Sed primò quidem quid intersit sacrilegium inter atque impietatem, innuit. Sacrilegium sanè rapinam nominat, siue res, seu persona consecrata superis rapiatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
