# Opera omnia 1515.5-8

Ficino, Opera omnia, 1515.5 to 1515.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1515.5

Atque id quidem uelut species quaedam sub ipso impietatis genere continetur. Nam ultra sacrilegium sub impietate comprehenduntur, & caetera multa in deorum contemptum siue cogitata, siue dicta, seu facta, & commissa pariter & permissa, atque etiam praetermissa. Ac ne quid nos lateat, ad impietatem etiam pertinet familiaritas & communio omnis, seu in cibis, seu uerbis cum ijs inita, qui ob nefaria scelera arcentur à sacris, qui & contaminati caeteros quoque uel ipsa propinquitate contaminant. Qua quidem de re in calce noni ita pertractat, ut uaticinari uisus sit execra tiones quotidie factas, à nostris prophanos à communione ecclesiae propellentibus. Proin de medicus noster animos impietatis morbo languentes diligentissimè purgaturus, in primis causas huius morbi perquirit. Ac dum inquirit, Euangelicam tradit sententiam. Quicunque enim, inquit, de Deo crediderit secundùm leges, religiosus erit, neque prophanum quicquam uel aget aliquando, uel loquetur. Quàm rectè à fide hic dedit exordium? & à fide legibus adhibenda? Sed ne turbet quaeso deorum numerus, quem non turbat numerus angelorum. Nihil enim plus apud Platonem tot possunt dij, quàm apud nos tot angeli, totque beati. Caeterùm quidnam leges scilicet sacrae, & omnium antiquissimae de dijs, id est, de Deo, angelisque Deo seruientibus aiunt. Profecto tria. Primum quidem, hos deos esse. Secundum, omnibus prouidere. Tertium, iuste pro meritis merita suppliciaque rependere. In ipsa huius sententiae fide, obseruantiaque, pietas tota consistit. Quis igitur impius? Qui uidelicet uel negabit eiusmodi deos esse, uel & si sunt, prouidere: uel & si prouident, iustè rependere: id autem est putare superos iudicum humanorum more. solis muneribus, uel ab iniusto collatis, facilè posse placari. Plato igitur tres impij mot bi causas expulsurus probabit esse deos, & qui in mundo sint sphaerarum mundi rectores, & qui super mundum Dei summi contemplatores. Probabit deos omnibus uel miIli nimis prouidere. Probabit constanti iustitiae rectae bilance libraque, non extrinseca mune ra manuum, sed intima animorum merita pensitare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
