Latin
1516.5 to 1516.8
Ficino, Opera omnia 1516.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Primò quod ex confusione, quam chaos nominant, erupisse deos cecinerint. Secundò, quod alios ex alijs absque recta ratione, &quasi per humanum concubitum progenitos asseruerint. Tertiò, quod omnes hominum perturbationes errata, flagitia, in deos nefaria impietate transtulerint. Physicos quoque illos in religione peccasse, qui uel cum Democrito casu quodam temerario potius, quam ratione diuina componi somniant uniuersum, mirabili ratione digestum: uel cum Anaxagora &Archelao coelestia nihil habere in se diuiniùs opinantur, quàm elementa. Praeterea formas eorum, quae gignuntur, manifestè ad finem ubique directas, aiunt ex elementali potius impetu prouenire, quàm ab arte mentis ad certum finem singula dirigentis. Quoniam uerò in his confutandis, atque insuper in confirmandis quę &modò probauimus, &deinceps ex mente Platonis in hoc compendio afferemus: in Theologiae nostre libris suimus longio res, idcircò in praesentia breuiter percurremus. Considera quanta sit Platonis nostri religio, &quam exploratum habeat Deum esse, qui contrà negantes Deum disputans, uix ab ira continere se potest: uir alioquin supra modum omnium &in uita, &disputatione mi tissimus. In his certè admonet non esse eos, qui Deum negauerint, tolerandos. Nota Pla tonem probare illos, qui in ortu &occasu Solis ac Lunae adorant, non Solem propriè atque Lunam, sed diuinam potius beneficentiam: cui quotidie gratias pro tanto luminum dono iubet agi. Iudicat illum interhomines esse quasi monstrum, qui contra tum naturalem instinctum, tum educationem, tum communem consuetudinem superos esse negat. Mox uerò admonet iuuenes, quòd si fortè absurdae quaedam ex auditu contra Deum opiniones inuaserint, ut quandiu iuuenes sunt, iudicio de rebus diuinis abstineant, senioribus credant, &legibus, donec aetas, experientia, ratio doceat. Affert praeterea in medium opiniones quorundam, qui sapientes habiti sunt: per quas homines facilè ad impietatem iniustitiamque declinant. Opiniones, inquam, asserentes quatuor elementorum natu ras, fortuito quodam motu inuicem confluentes, cuncta coaceruasse. Praeterea religionem iustitiamque nulla ueritate, sed hominum opinione constare.