# Opera omnia 1517.1-4

Ficino, Opera omnia, 1517.1 to 1517.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1517.1

Quamobrem concludit, haec tanquam & priuatim, & publicè omnium perniciosissima esse rationibus confutanda: neque cogendos homines legum obedientiam & obseruationem minis duntaxat atque tormentis, seu persuasionibus insuper atque rationibus. Alioqui hominem rationale animal, ideoque liberum, nisi rationis uinculo comprehenderis, neque debere aliter, nec posse li gari. Excitandam igitur legibus rationem: cuius tanta uis est ad inueniendum Deum, ut post rationalem inuestigationem cerrior sit rationem in natura esse, quam in seipsa, & tantò certior, quantò naturales effectus ordinatiores conspicit, quam humanos. Vnde etiam tantò perfectiorem esse in natura artem, quam in homine animaduertit. Hinc rursus animad. uertit artem operibus naturalibus praesidentem, cùm perfectior sit humana: & humans non solûm sit, sed etiam uitae sit, atque intelligentiae particeps: nimirum uiuam & intelligentem esse: imò uerò uitam & intellectum: adde & uoluntatem. Cùm enim singula manife stè ad proprios dirigat fines, certum est praeuidisse finem atque uoluisse: imò uerò praeuidere semper, & uelle: quemadmodum ordo in singulis semper conseruatur integer, uel ubi interrumpi uidetur, citius quam dici possit, instauratur. Hanc uerò esse diuinam prouidentiam minimè dubitamus. Prouidentiam, inquam, neque minima negligentem: non enim haec minus sunt ordinata, quam maxima: neque in maximis laborantem. Non enim ordinationi resi stunt ordinatori quàm proxima, quae eodem nutu uoluntatis assiduè ordinantur, quo & fiunt, & procul ab omni praeuaricatione seruantur. Hinc illud: In altis habitat, & humilia respicit in coelo & in terra, sicut & coelum ipsum dum suum in se absque labore peragit cursum, interim absque negligentia terram uberrimo radiorum suorum munere circumfun dit. Inter haec uerò, quòd ait legem & artem natura, uel non minus quam natura constare. quia proles sint mentis: intellige non minus ueras, quam naturae formas existere: gignique ab intellectu diuino tanquam patre, & à mente humana uelut matre. Et aduerte solitam Platonis nostri pietatem, inuocantis Deum ad confirmandos deos. Deum, inquam, unum: ut doceat deos omnes referendos ad unum. Dicit autem se Dei summi auxilio fretum, tutissim? de diuinis disputaturum. Principiò quidem eos Physicos improbat, qui summa rerum principia corporea posuerunt: ex quibus deinde uita intelligentiaque procederent: quum dicere potius debuissent, corporea à uita intellectuali pendere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
