Latin
1518.1 to 1518.4
Ficino, Opera omnia 1518.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In his tangit multa ad naturam per se mobilem pertinentia, tanquam ad proprium motionis genera tionisque principium. In quo motio quaedam formalis, &generatio spiritalis suapte natu ra uiget, motionum generationumque exemplar. Confirmat super omnia, quę mouentur ab alio, esse naturam mobilem ex seipsa, uidelicet ne procedatur in infinitum. Imò uerò ut quemadmodum ultra illa quae per aliudlucent, aut calent, peruenitur ad aliquid per se lucidum, per se calidum: sic praeter res ab alio mobiles ad rem per se mobilem ueniatur. Quippe si nunc quiescant omnia, &paulò post aliquod plę caeteris moueri debeat, quid nam primo mouebitur? Non quidem diuina substantia prorsus immobilis. Neque etiam corporea ulla, quae motum ab alio mutantur. Solùm ergo quod ex se mobile est, primò mo uebitur, exercensque suum in seipso motum, traducet in alia. Id enim ita praestat corporibus, ut moueantur, sicut immobile rerum principium rebus praestat, ut moueant. Animam uerò esse naturam per se mobilem, patet tum intrinsecus, quando suapte natura liberè ratiocinando discurrit, atque consultat: tum intrinsecus, quamdiu sua praesentia praestat corpori, ut per se quodammodo moueatur. Sed de ijs omnibus, &praeterea quòd super animas sphaerarum rectrices oporteat esse angelos, atque Deum, in Theologia abundem tractamus. Vbi uerò Plato animam appellat motionem, generationemque, intellige per modum causae, id est, proprium motionis, generationisque principium. Et ubi a seipso moueri, esse ani mae rationem. Nota ibidem dici etiam rationem animae esse, quod possit mouere seipsam, ne actum motionis intelligas esse animam, sed potentiam, non accidentalem, inquam. Nam &substantiam ibidem uocat animam. Sic ergo definies: Anima est substantia propriam habens porentiam qua &moueatur ex se, &caetera moueat. Quemadmodum uerò res ex se mobilis rem ab alia mobilem antecedit, sic animam dico rationalem antecedere pu tat totam machinam corporalem, cùm nullum corpus ualeat ex seipso moueri. Antecedere Platonici aiunt, &dignitate simul, &tempore.