# Opera omnia 1518.5-7

Ficino, Opera omnia, 1518.5 to 1518.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1518.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1518.5

Si quis uerò Platonem a Christianis minus dissentire uelit, exponat animam nostram uel momento quodam temporis, uel saltem dignitate, creatorisque intentione praecedere. Ex eo autem quod animae substantia prior est substantia corporis, affectus quoque, ea motus, & dotes famillares animae, conclu dit passionibus corporis esse priores. Vbi numerat animae proprium, memento quae actionem significant, esse animae nostrę superioribusque communia. Quae uerò passionem, propria nostrae, uel cum daemonibus infimis tantùm communia. Naturalem tamen motum, qui in corpore passio est, esse in anima actionem. Et quod in corpore est longitudo, latitudo, profunditas, qualitas, motus, id esse in anima acumen, iud cium, memoriam, habitum, & effectum. Caetera eiusmodi habet in Theologia distinctius. Dicit & animam etiam esse malorum causam, scilicet per accidens, & quia anima nostra liberum habet arbitrium. Caue ubi dicit mundum gubernari ab anima scilicet sua, quod addit ge minam esse animam: unam quidem beneficam, alteram uerò contrariam, ne substantiam accipias geminam, sed potentiam. Siquidem in anima mundi atque coelesti, potentia est: al tera quidem motrix corporum, intellectualis altera. Intellectualis certe benefica est, ordi nè cuncta disponens: motrix uerò eatenus benefica, id est, ordinatrix, quatenus subesi al teri. Cui quidem nisi subesset, quantò efficacior est ad motum, tantò magis carens arte praecipitaret uniuersum, atque confunderet. Animam uerò coelestem habere mentem probat ex ordine, quem in omni motu generationeque semper obseruat. Profectò amenres uidemus quatenus à mente alieni sunt, eatenus ab ordine alienos. Ordinem in praesentia dicimus mutuam interse rerum actionumque connexionem, congrua successione dispositam, & ad finem certum propria quadam ratione directam, atque in cunctis, quo ad fieri potest, simile, aequale idemque seruantem. Eiusmodi ordinem ab his duntaxat, qui mentis compotes sunt, seruari uidemus, atque in ipsa uniuersi progressione prorsus impleri. Impleri, inquam, tam commodissimè, quàm pulcherrimè. Ex quibus apparet, ex anima, quae mentem habeat & artificiosissimam, & optimam gubernari. Neque ab re circuitum dixit proprium esse mentis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
