# Opera omnia 1519.1-4

Ficino, Opera omnia, 1519.1 to 1519.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1519.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1519.1

Postquam uerò & coelestes sphaeras animabus, & animas mentibus optimis praeditas esse probauit, significauitque & uniuersum anima una, & multas sphaeras multis agi, iam distinguit paucis modò tribus, quibus animae coelestibus coniungantur: dicens animam uel ita globo inesse, sicut anima nostra corpori, ut inde animal unum efficiatur: uel sic adesse, ut non uiuificet quidem globum, sed moueat tantùm, atque regat, siue mirabili quadam solùm mouendi potentia, siue quodam insuper medio. Et si ex tribus propositis nullum prae caeteris manifeste hic eligat, Platonici tamen omnes primum absque controuersia eliunt, idemque omnino sensisse Aristotelem Theophrastumque existimant. Putant enim Platonem idem probabilius habuisse. Nam argumentatio ipsa, per quam hic coelum effi cit animatum, animam ipsam innuit unà cum mero coelo moueri. Quod nisi ex ea, & glo bo unum fieret animal, certè non mobilis motor esset, sed motor immobilis. Idem confirmat in Phaedro. Idem & in Timaeo, dicens, Cùm uellet mundi architectus, mundum intellectuale animal facere: neque posset intellectus absque medio adesse corpori: coniunxisse intellectum quidem animae, animam uerò corpori, atque adeò ut medio infuderit mun do, & inde per cuncta diffuderit. Caeterùm curnam Plato hic coelestes tantùm deos manifestè confirmat? Quoniam superiorum contemplatio est à legum materia admodum aliena, & per coelestes deos, qui mouentur, & proprijs mancipantur officijs, satis admonet superiorem esse quaerendum, qui & immotus ipse moueat omnes, & communis dux, propria singulis assignet officia. Quid plura? Manifeste super coelestes animas diuinam esse mentem, mentesque angelicas demonstrauit, ubi ait, coelestem animam, utpotè quae ex se non habeat, si intellectum semper diuinum acceperit, rectè cuncta perducere, prout apud deos recta foeliciaque habentur: alioquin penitùs aberrare. Ideò Plato ubi ab anima procedit ad mentem, quasi qui ab oculo ad superius ascendat lumen, ueretur admodum ne caligare cogatur. Postquam uerò deos esse monstrauit, prouidere demonstrat, à singulari quadam sententia sic exordiens: Natura quaedam diuinitati cognata, homine non omnino à specie humana degenerantes, ducit ad affirmandum esse Deum, quamuis interdum de prouidentia Dei apparens prosperitas improborum, quae falsa prosperitas est, quae & statuto tempore dabit poenas, dubitare nos cogat. Profectò Deus in intelligendo facit, consequenter quod facit, intelligit. ac si totum facit, intelligit quoque totum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
