# Opera omnia 1519.5-7

Ficino, Opera omnia, 1519.5 to 1519.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1519.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1519.5

Si cognoscit totum, cognoscit & partes, ex quibus totum necessariò constat: si partes, ergo particulas, ex quibus necessariò partes. Potest ergo & scit uniuersum regere, qui potest & scit prouidere. Vult quoque utiliter gubernare totum opus suum. Gubernari uerò bene non gubernatis partibus, nunquam potest. Ita neque medicus, neque architectus opus totum absque partibus ad id necessariò conducentibus, optime curat. Non negligit Deus minima gubernare, qui facere minima non neglexit. Neque difficilis est gubernatio Deo, cui est procreatio facilis. Neque mollitie ad curandum tardior est, qui omnium est fortissimus, qui accuratius cuncta gubernat, quàm uel ars, uel natura, quae ab arte naturâue fiunt. Nam quantò magis à Deo dependent opera Dei, quàm artis, uelnaturae opera ab arte, siue natura, tanto Deus operibus suis prouidet diligentius: per cuius prouidentiam caetera quoque id habent, ut similiter suis quaeque prouideant. Quoniam uerò ars quò perfectior est, eò facilius parua simul expedit, atque magna: in Deo autem ars est immensa, nimirum minima simul & maxima summa facilitate gubernat. In quibus utique dispensandis, non totum gratia partium, sed partes totius gratia disponit, bonumque cuiusque proprium refert ad uniuersi bonum. Inter omnia uero sub Luna maximam habet cir ca humanam speciem diligentiam, tum quia perfectissima est, tum quia ipsa colit Deum quasi ipsa singulariter excolatur à Deo. In his notabis à Deo summo per singula rerum genera, speciesque, diuinos distribuios esse rectores, uel minimarum actionum passionumque curatores. Quod sicut per potentiam eius possunt, quicquid possunt: ita per prouidentiam ipsius, uel minimorum procuratricem, minima quaeque procurant. Notabis in sideribus esse sensus, & ut Plotinus Hermiasque disputant, uisum propriè, atque auditum. Sed in alio quodam genere, longeque praestantiore, quam sensus animalium terrenorum. Notabis & a nimam humanam semper corpori esse coniunctam, assiduè quodam aethereo corpori: per successionem uerò tum terreno, tum aëreo corpori.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
