# Opera omnia 152.5-6

Ficino, Opera omnia, 152.5 to 152.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/152.5

Circa temporalia est supra tempus, circa mobilia est immobilis. Cur ergo substantia eius circa mortalia non sit immortalis? Imò cur in perpetuis attingendis non fiat ipsa perpetua, quandoquidem in tractandis mobi libus manet immobilis? Pręterea si non tam id quod in mole est corporis, quam id quod est in specie, facit esse corpus (corpus enim tantò magis est, quantò speciosius est atque pulchrius, tantoque minus est, quantò foedius atque deformius, quae defectio non praecisione molis, sed speciei priuatione contingit) putandum est animum illum, à quo tanquam princi pio datur corpori forma, per quam est corpus, & connexio partium perquam consistit, nunquam uel forma propria, uel unione priuari per quam est & permanet animus, quandoquidem corpus nunquam omni forma, & unione per quam est permanetque corpus, orbatur, neque tamen transire de specie in speciem animam sicut corpus. Mutation enim ab anima descendit in corpus, & stabilior est illa quàm istud. Ergo si hoc semper in genere corporali permanet, illa permanet semper in specie animali, neque in ipsa specie animali de alia in aliam animam commutabitur, non enim subest materia per quam fiat huiusmodi commutatio. Si non accidit mutatio talis, neque animus esse nisi uiuat, potest, nunquam profectò animus moritur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
