# Opera omnia 1521.8

Ficino, Opera omnia, 1521.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1521.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1521.8

Item ubi de orphanorum causa tractatur, animas defunctorum res nostras sentire, atque curare: sentire, inquam, per corpus coeleste, atque aëreum: & curare prae alijs alia, ad quae uel natura, uel habitu, uel diuina prouidentia magis afficiuntur: praesertim animas, quae cùm tenuerint uitam, mediam quoque obtinent regionem. Mediam dico tum situ, tum qualitate. Situ quidem inter coelum & terram, qualitate uerò inter beatitudinem summam extremamque miseriam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
