Latin
1522.5 to 1522.6
Ficino, Opera omnia 1522.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
LATO diuinus in omnibus legum dialogis, diuini operis similitudine, ideoque Mnumero duodenario delectatus, nimirum duodecimum dialogum ita commu nem legum arcam esse uoluit, quemadmodum duodecimus mundi circulus commune stellarum est firmamentum. Et quemadmodum si quis circulum duodecimum penetrauerit, perfectionem foelicitatemque animae statim inueniet, imò etiam consequetur: sic Plato ultra librum duodecimum progressurus, non tam leges, quam beatam animae perfectionem legibus acquisitam in Epinomide demonstrabit. In superioribus quidem libris leges partim ad officia publica, partim ad priuata negotia pertinent, partim ad urbana, partim ad externa, siue in pace, siue in bello. In duodecimo uero omnes quodammodo congregantur, ad omnia pertinentes: non leges, inquam, singulae, sed nonnullae ex quolibet genere singularum. Additur legibus id, quod maximum est, ratio uidelicet &conseruatrix legum, &emendatrix. Additur magistratibus id quoque, quod maximum: ratio uidelicet repetundarum, referendarumque rationum, non aliter publicis magistratuum officijs praeposita, quàm priuatis actionibus animorum conscientię ipsius examen. Hoc utique ex animo tum priuato omnis animorum salus, tum publico ciuitatis salus uniuersa consistit. Atque id est compendiarium duodecimi argumentum. At quoniam mox in principio, &in sequentibus, &saepe in antecedentibus deorum commemorat filios, atque tum deos alios aliorum, tum homines deorum filios nuncupat, meminisse oportet duobus modis apud Platonem deos deorum filios esse, duobus quippe modis homines filios esse deorum.