# Opera omnia 1523.5-8

Ficino, Opera omnia, 1523.5 to 1523.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1523.5

Iudicium enim ipsum ex antiquorum sententia, praecipue Orphei, & Hesiodi, esse uirginem quandam pudicam. Pudori autem atque iudicio in primis odio esse mendacium. Deam uerò iudicij praesidem, diuinam esse existimant prouidentiam, humanis iudicibus uenerandam. Post haec ubi damnat eos, qui turpiter arma proiecerunt, & illos insuper belli duces, qui eos sub signis suis iterum militaturos recipiunt: denatium minarum numerum hic à nobis translatum, leges alicubi millenarium. Paulò ponst reipublicae notum esse asserit, repetundarum iudicium ratione, ut nullus in republica iudex sit absque ratione. Alioquin per solutam iudicandi licentiam primo quidem iustitiam perituram, deinde ciuitatem amissa iustitia uelut anima morituram. Templum uerò Solis atque Apollinis intelligit aedem, non solùm planetae animaeque solari, sed multò magis summi boni luci, cuius imago Sol est, dedicatam. Audies ex absentia religionis in iudieques peccata committi. Seb impiorum omnium pessimos esse, qui precibus hostijsque ita Deum placa turos se confidunt, ut ob hanc considentiam impunè sibi liceat grandem pecuniam extorquere. Tradit cautissimas post hęc leges de peregrinis excipiendis, peregrinationeque ciuium, ne uel mores ciuium aliena & inconsi serata consuetudine confundantur, uel alienorum peritia reipubl. desit. Notabis hic paucis quoque nonnullis diuinam quandam uim inesse, per quam discernant captus ingeniorum. Quod quidem ostendit diuinitatem quandam non solùm à nobis acquiri, sed, ut ita loquar, innasci. Praecipit non esse paruifaciendum, utrum probus an improbus uidearis. Sed existimatione quoque uirtutis quaerendam esse, & ipsa duntaxat uirtute quaerendam. Commemorat diuinos nonnunquam uiros uel in ipsa plebe, & in ciuitatibus malè gubernatis existere. Post haec de actione causarum, accusatione, defensione, appellatione, fideiussione, proscriptione, caeterisque huiusmodi tractat multa. Miscet & his sua quadam opportunitate, quae donaria uel simulacra dicanda numinibus: quae quidem symbolica Pythagoreo ritu traditio est. Terram, inquit, & Vestam deorum omnium habitationem sacram existere. Quòd Vestam adiunxit, significauit sub Terrae huius nomine altius intelligi debere, & terram hanc elementalem, & terram lunarem, & terram postremò stelliferam. Item tres terrarum trium animas, tresque angelos. Memento uerò apud antiquos quicquid in uniuerso est efficax ad formandum, atque mouendum, metaphoricè ignem dici.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
