Latin
1524.1 to 1524.4
Ficino, Opera omnia 1524.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item quicquid usquam facillime est formidabile, dici aërem: quod autem purgatorium, aquam: quod solidum uel stabile, &consistens, terram cognominari. Talis quidem natura ob qualitatem uel densam, uel consistentem, &hic, &in Luna, &in firmamento, terra à Platonicis nuncucupatur. Cui ergo mirum sit terram deorum omnium habitationem sacram existere: si tri bus terram trium terminis comprehenditur uniuersum? Cumque sacratam ab initio di esse dixerit, uetat iterum consecrari, admonens, nec confidas Deo quicquam, quod non prius ipsius Dei sit, offerre te posse. Ex auro quoque uel argento statuas fieri uetat, ne confida mus magno horum precio nos grandia scelera purgaturos. Ex ebore rursus prohibet, cùm ab anima scilicet sensuali fuerit destitutum, ne absque sensu, id est, uigilantia, &animaduersione operemur in sacris. Aes etiam &ferrum respuit, culpans uidelicet bellica instrumenta. Animo enim intra se, &alijs dissidente, frustra sacrificia operamur. Recipit denique lignum atque lapidem, ex quibus deorum simulacra fiant. In lapide quidem commendans habilitatem mentis in sacris: in ligno uerò ignis escam, id est, flagrantiam animi, qui in diuinis facilè accendatur. Iubet ex uno, siue lapide, siue ligno, imagines inte gras fabricari, simplicitatem in primis, in egritatemque commendans. Neque uerò silentio praetermittendum est, legatos in superioribus ad quatuor oracula missos fuisse, ut cogno sceremus Deum omnium authorem, omnibus aequè mundi partibus prouidere: quae per quatuor quasi angulos designatur, Orientis, Occidentis, Septentrionis, Meridieique nomine, &quocunque ritu colatur Deus, modò pura mente gratiaque sui colatur, acceptum quodammodo esse Deo. Sed de his alibi diligentius. Inter haec uetat illos, qui patriae aliqua in re ministrant, accipere munera. Agit &de tributis. Ait nihil melius a quoquam disci posse, quàm id quo ipse fiat melior. Ait legem esse rem mirandam, atque diuinam, nomenque ab ipsa mente apud Graecos habere: à mente, inquam, tum diuina, uelut patre: tum humana, uelut matre. Legem uerò sequi uult iudicium. Quae quidem duo humanorum bonorum maxima sint. Sed hic redit in mentem, quod infine undecimi, bo na, inquit, nostra plerunque à quibusdam suis calamitatibus inquinari. Et legis quidem calamitatem alibi esse, inquit, magistratus sui improbitatem.