# Opera omnia 1525.5-7

Ficino, Opera omnia, 1525.5 to 1525.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1525.5

Primum, ut sciamus genus ipsum rationalium animorum diuinum esse, corporibusque antiquius, quo moueantur sphaerae: & intra sphaeras omnia generentur. Secundùm, ut cogitemus genus mentium scilicet angelicarum animorum genere esse praestantius. Et animas ob ipsam mentis parti cipationem sphaeras ordinatè mouere. Si quis enim duo hęc nouerit, facile cognoscet sicut mens animae forma ordoque est, ita diuinum bonum esse tum mentis, tum animae ui tam atque lumen. Haec uerò tria, scilicet diuinum bonum mentemque & animam. Plato proculdubio penè in omnibus eius scriptis, aut daemonstrat, aut innuit, omnium esse principia. Quod quidem in epistola ad Dionysium obscurioribus uerbis inuoluit. Animam uerò nostram corpore antiquiorem esse, si non placet tempore antiquiorem dicere, dic saltem dignitate praestantiorem: atque ex eo priorem, quod à principio corporibus superiori habet originem: ideoque motum in anima ex se locauit: incorpore uerò ab anima. Et quia crescit in corpore mutabilitas, ait à mutabili animae, corpus non actione tantum, sed etiam substantia mutabili dependere. Reprehendit & Anaxagoram, quod cum inter men tem & corpora non posuerit animam, compulsus fuerit naturales effectus, non ab intelligentia per animam, ut pars est, disponi: sed elementali potius natura contingere. Asserit uerò hic, quemadmodum in Timęo atque in Phoedone, omnia siue per mentes angelicas, siue per animas, siue per corpora fieri dicatur, pręcipuè uoluntate diuina boni gratia fieri. In Epinomidem. id est, Legem appendicem, uel philosophum, Epitome. HESAVRVM diuini Platonis magnanime Laurenti, lateri in hoc Epinomide, qui philosophus rursus inscribitur. Platonicorum ambigit nullus. Sed ad hunc in lucem penitus expromendum, multis opus est machinis. Marsilio uerò tuo argumenta promittenti, non licet prolixiora pręstare. Pręsertim eum & scriptorum expressorumque tabellarij opus assiduè urgeant, & argumenta procacius è manibus extor. quentes, uix permittant in singulis uoluminibus summa sequi uastigia rerum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
