# Opera omnia 1527.1-4

Ficino, Opera omnia, 1527.1 to 1527.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1527.1

Paulò pòst exordia, ubi traduximus haec uerba, scilicet. Breue autem rempus, quod deinde sequitur, alibi legitur. Ad rationis discursum idoneum, & id quidem non solùm in deprauatis, sed & moderatis hominibus relinqui uidetur. Vbi uerò coelum laudat tanquam, & prudentiae, & bonorum omnium causasam, eiusmodi laudes à coelo corporeo ad incorporeum coelum, id est, ideam coeli uult transferri. Quam ibidem adorari iubet per coelum uisibile, quasi per simulacrum significatam. Tu uerò hic attende, homines in genere terrestrium daemonum iudicari. ubi inquit, daemones alij simul omnes, & quae sequuntur. Post haec ait, siquis quod diuinum est generatione cognouerit, uerum numerum, pietatemque cogniturum. Diuina in generatione duo significat, tum spiritalem quandam motionem, quae in anima est, siue uim motricem corporeae motionis, generationisque originem: tum speciem naturalem, quae in perpetua generationis successione seruatur. In motu quidem animae uerus est numerus musica, ut Timęus ait, proportione concentumque consonans. In specie quoque mens numerus. Rerum namque species certo quodam numero, & ordine disponuntur. Per haec utique religio confirmatur. Nam ex libero animae motu diuinam substantiam per se existentem uaticinamur: & ex perpetua in speciebus perseuerantia idea rum auguramur aeternitatem. Audies sententiam Mosaico mysterio similem. Ait enim, si quid mali ab aeris qualitate, & plantis, & animalibus nobis infertur, non diuinam naturam culpandam esse, sed humanam, quae iniustè uitam suam distribuit. In sequentibus, legum finem manifeste cognosces his uerbis. Finis hic legum tibi propositus est, ut Dei cultu, & uitae puritate optimum, atque pulcherrimum exitum consequaris. Mox repetit tria pietatis capita. Primum, ut Deum esse credas. Secundum, ut maximorum simul & minimorum curam habere confitearis. Tertium, ut nullis precibus, aut dolis ini que flecti eum existimes. Confirmat & iterum diuinitatis fidem ex ipsius animae excellenti quadam diuinitate. Putat autem quicquid ita corpore melius est, ut sit & diuinius, id est, diuinis similius, quàm corporeis, idem corporibus cunctis antiquius esse, propterea quòd in quolibet rerum genere, siue ordine, quod perfectius est, esse quoque magis possidet: ideoque causam imperfectioribus exhibet existendi. Quod uerò alteri esse praebet, nimirum est & antiquius.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
